monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA V ( olim VI). AD EPISCOPOS TUSCIAE. Ipsos ob schisma reprehendit.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA IV ( olim V). AD NARSEN PATRICIUM. Monet ut Aquileiensem et Mediolanensem episcopos ad principem sub custodia dirigat. <<< >>> EPISTOLA VI ( olim VII). AD UNIVERSUM POPULUM DEI. De fide catholica.
EPISTOLA V ( olim VI). AD EPISCOPOS TUSCIAE. Ipsos ob schisma reprehendit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Dilectissimis fratribus Gaudentio, Maximiliano, Gerontio, Iusto, Terentio, Vitali et Laurentio per Tusciam Annonariam, Pelagius. 2 Directam a vobis relationem, defensore Ecclesiae nostrae Iordane deferente, suscipientes, satis mirati sumus ita vos apostolicae auctoritatis oblitos, ut divisionem vestram ab universali Ecclesia meo etiam volueritis (quod absit) consensu firmari; et quos decuit popularem ignorantiam sacerdotali doctrina comprimere, in contumeliam sedis apostolicae, plebis velle sequi iudicium. 3 Nec ista dicentes, iniuriam nostram dolemus, quibus donante Domino propositum est in mansuetudine supportantes omnia fraternae pacis vinculo custodire: sed (sicut diximus) divisionem vestram a generali Ecclesia, quam tolerabiliter ferre non potero, vehementer stupeo. 4 Cum enim beatissimus Augustinus dominicae sententiae memor, qua fundamentum Ecclesiae in apostolicis sedibus collocavit, in schismate esse dicat, quicunque se a praesulis earumdem sedium auctoritate vel communione suspenderit; nec aliam manifestet esse Ecclesiam, nisi quae in pontificibus apostolicarum sedium est solidata radicibus: quomodo vos ab universi orbis communione separatos esse non creditis, si mei inter sacra mysteria secundum consuetudinem nominis memoriam reticetis, in quo, licet indigno, apostolicae sedis per successionem episcopatus praesenti tempore videtis consistere firmitatem? Sed ne apud vos forte, vel apud greges qui vobis commissi sunt, de fide nostra aliqua possit remanere suspicio, hoc dilectionem vestram certissime nosse desidero, me illam, donante Domino, custodire fidem quam sacra apostolorum doctrina constituit, quam Nicaenae synodi firmavit auctoritas, quam Constantinopolitanae, Ephesinae primae, et Chalcedonensis, sanctarum synodorum explanavere sententiae, nec quidquam de praefatarum synodorum definitionibus vel imminuisse me aliquid, vel auxisse, aut in aliquo permutasse; sed omnia, Deo propitio, quae ab illis de fidei puritate conscripta sunt, inviolabiliter custodire: anathematis nihilominus iudicio subdens, quisquis ad suprascriptarum quatuor synodorum fidem vel ad beatissimi Leonis praesulis apostolicae sedis Tomum, qui in Chalcedonensi est synodo confirmatus, aliqua ex parte vel infirmandum quoquomodo, vel in dubium (quod absit) deducendum aliquando consenserit. 5 Hac igitur dilectio vestra fidei nostrae professione munita, ignorantiam hominum (sicut sacerdotes decet) in spiritu mansuetudinis edocere festinet, et a prava intentione modis omnibus revocare atque unitati Ecclesiae reddere. 6 Quod si quis forte etiam post haec aliquem sibi superesse credit scrupulum; ab insano tumultu desinens, ad nos magis venire festinet: ut ex his quae dubitat, rationabili satisfactione percepta, laetus, Deo propitio, cognita veritate, universali reformetur Ecclesiae. 7 Nos enim (secundum apostolicam sententiam) parati sumus ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de ea quae in nobis est fide (I Petr. III): quia in nullo nos a sanctis Patribus, custodiente nos divina gratia, cognovimus deviasse. 8 Dominus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. 9 Dat. 10 XV calend. 11 Mart., anno 15 post consulatum Basilii viri clarissimi.