monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA IV ( olim V). AD NARSEN PATRICIUM. Monet ut Aquileiensem et Mediolanensem episcopos ad principem sub custodia dirigat.
Pelagius I, Epistolae, AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRITICA. <<<     >>> EPISTOLA V ( olim VI). AD EPISCOPOS TUSCIAE. Ipsos ob schisma reprehendit.

EPISTOLA IV ( olim V). AD NARSEN PATRICIUM. Monet ut Aquileiensem et Mediolanensem episcopos ad principem sub custodia dirigat.

1  Pelagius, Narsae patricio. 2  Istud est quod a vobis poposcimus, et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis; ut et iste qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem factus est, alios ultra non perdat; et ille qui contra morem antiquum eum ordinare praesumpsit, canonum vindictae subiaceat. 3  Nec licuit alicui aliquando, nec licebit particularem synodum congregare: sed quoties aliqua de universali synodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo quod non intelligunt, rationem, aut sponte ii qui salutem animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro recipienda ratione conveniant, aut si forte (sicut de talibus scriptum est (Prov. XVIII), Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit ) ita obstinati et contumaces exstiterint, ut doceri non velint; eos ab eisdem apostolicis sedibus aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut (ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per saeculares comprimi potestates.