monumenta.ch > Pelagius I > AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRITICA.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA III ( olim IV). AD NARSEN PATRICIUM. Ut schismaticos, a quibus fuerat iniuste communione interdictus, reprimat. <<<     >>> EPISTOLA IV ( olim V). AD NARSEN PATRICIUM. Monet ut Aquileiensem et Mediolanensem episcopos ad principem sub custodia dirigat.

AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRITICA.

1  Quemadmodum v. cl. 2  Antonius Pagi in Critica Baronii epistolam 10 Pelagii I ad Childebertum ex duplici fragmento duarum plane diversarum epistolarum consertam esse animadvertit; ita plane et hoc idem aliis eiusdem Pelagii epistolis accidisse non dubito. 3  Geminae ad Narsetem epistolae, illa nempe quae num. 5 et altera quae num. 3 apud Labbeum leguntur, unam eamdemque continuatam epistolam exhibent in fragmento quod Holstenius vulgavit, legiturque in Collectione VenetoLabbeana tom. 4  VI, et Valeriano patricio inscribitur: quod sane fragmentum primo quidem totam epistolam quintam ad Narsetem reddit, cui unica serie succenturiata est epistola 3. Nec sane geminae illae epistolae argumentum habent diversum, neque altera ab altera seiungi commode possent.