monumenta.ch > Pelagius I > reprimat.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA II (Olim III). AD EUMDEM. Monet ut schismaticos coerceat. <<<     >>> AD EPISTOLAS II et III (olim III et IV) PELAGII I AD NARSETEM ANIMADVERSIO CRITICA.

EPISTOLA III ( olim IV). AD NARSEN PATRICIUM. Ut schismaticos, a quibus fuerat iniuste communione interdictus, reprimat.

1  Pelagius Narsae patricio Relegentes litteras excellentiae vestrae, de iniuria quidem quam vobis iniquorum hominum praesumptio ingessit, valde doluimus. 2  Sed quia scimus occulto Dei iudicio animam vestram, etsi per aliorum iniquitatem et superbiam, et a contaminatione schismatis custoditam; egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus bona operari consuevit. 3  Nec enim sine illius providentia factum esse credendum est, ut insensati et perversi homines ad hoc usque prosilirent, ut suam divisionem catholicam esse credentes Ecclesiam, a sua vos pollutione prohiberent. 4  Sic enim per misericordiam Dei etiam nescientibus illis hoc factum est, ut a schismaticorum factione eruti, catholicae, quam diligitis, servari vos contigisset Ecclesiae. 5  Quamvis igitur vestra per illorum scelus utilitas facta sit, nolite tamen impunitam praesumptionem iniquorum hominum grassari permittere. 6  Si enim hoc quod in vestram gloriam praesumpserunt, non fuerit vindicta compressum, quod in minoribus non valeant puniri, ambigi ultra non debet. 7  Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem, et ne eis amplius talia committendi spiritus crescat, vestris coercitionibus reprimantur. 8  Ad hoc siquidem Dei nutu etiam contra vos talia praesumpserunt, ut alia vobis corrigentibus, ab eodem scelere alios possitis, Deo propitiante, munire. 9  Quales autem sint qui Ecclesiam fugiunt, Eufrasii vos scelera (quae amplius occulta Deus esse noluit) evidenter informant: qui in homicidio quidem nec hominis necessitudinem, nec fratris charitatem, nec sacerdotii reverentiam cogitavit. 10  Incestuoso autem adulterio etiam ipsius vindictae abstulit modum: quia, si adulterium punias, non remanet in quo vindicetur incestus. 11  Si incestuoso ingeras poenam, inultum crimen adulterii remanebit. 12  Ecce de quo collegio sunt, qui quantum ad superbiam suam, iniuriam vobis inferre moliti sunt; et quantum ad providentiam Dei, impollutos vos Ecclesiae servaverunt. 13  Auferte tales ab ista provincia, utimini oblata vobis a Deo opprimendi perfidos occasione. 14  Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime Ecclesiae Aquileiensi invasor, qui et [forte est] in schismate, et in eo maledictus, nec honorem episcopi poterit retinere nec meritum.