monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA II (Olim III). AD EUMDEM. Monet ut schismaticos coerceat.
Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA PRIMA ( olim II.) AD NARSETEM. Hortatur ut legatis auxilium praestet ad episcopos Ecclesiae perturbatores corrigendos. <<<     >>> EPISTOLA III ( olim IV). AD NARSEN PATRICIUM. Ut schismaticos, a quibus fuerat iniuste communione interdictus, reprimat.

EPISTOLA II (Olim III). AD EUMDEM. Monet ut schismaticos coerceat.

1  Non vos hominum vaniloquia retardent, dicentium quia persecutionem Ecclesia faciat, dum vel ea quae committuntur reprimit, vel animarum salutem requirit. 2  Errant huiusmodi rumoris fabulatores. 3  Non persequitur, nisi qui ad malum cogit. 4  Qui vero malum vel factum iam punit, vel prohibet ne fiat; non persequitur iste, sed diligit. 5  Nam si, ut illi putant, nemo nec reprimendus a malo, nec retrahendus a malo ad bonum est, humanas et divinas leges necesse est evacuari, quae et malis poenam, et bonis praemia iustitia suadente constituunt. 6  Malum autem schisma esse, et per exteras etiam potestates huiusmodi homines debere opprimi, et canonicae Scripturae auctoritas, et paternarum regularum nos veritas docet. 7  Quisquis ergo ab apostolicis divisus est sedibus, in schismate eum esse non dubium est, et contra universalem Ecclesiam altare conatur erigere. 8  Sed quid de talibus insertus Chalcedonensi synodo canon statuat, gloria vestra consideret, ubi post alia sic dicit: Qui a communione seipsum suspendit, et collectam facit, et altare constituit; et noluerit vocanti episcopo consentire, et noluerit eidem acquiescere, neque obedire primo et secundum vocanti, hunc omnino damnari, nec unquam vel orationem mereri, nec recipere eum posse honorem. 9  Si enim permanserit turbas faciens et seditiones Ecclesiae, per exteram potestatem tanquam seditiosum comprimi. 10  Et beatus Augustinus de talibus dicit (Enchir. c. 72): Multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis agenda sunt, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati. 11  Nam in corripiendo filio, quantumvis aspere, nunquam paternus amor amittitur: fit tamen, quod nollet, ut doleat, qui etiam invitus videtur dolore sanandus. 12  Ecce videtis quemadmodum tanti testimonio Patris non persequatur coercendo talia, sed diligat emendando tales semper Ecclesia. 13  Facite ergo etiam vos, quod scientes intentionem Christianitatis vestrae frequenter hortamur; et date operam ut talia fieri ultra non liceat, sed etiam (quod vobis facillimum esse non dubito) hi qui talia praesumpserunt, ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur. 14  Recolere enim debet celsitudo vestra, quid per vos Deus fecerit tempore illo quo, Istriam et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi clementissimum principem exinde retulissetis: et quid fieri debuisset, eius iterum scriptis recognovissetis, et inter ubique ferventes hostes, Ravennam tamen et is qui ordinabatur, et is qui ordinaturus erat, providentia culminis vestri deducti sunt. 15  De Liguribus, atque Veneticis, et Istriis episcopis quid dicam? quos idonea est excellentia vestra et ratione et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemptum apostolicarum sedium de sua rusticitate gloriari: cum, si quid eos de iudicio universalis synodi, quod Constantinopoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte movebat, ad sedem apostolicam (quomodo semper factum est) electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possent, dirigere debuerunt; et non clausis oculis corpus Christi Dei nostri, hoc est sanctam Ecclesiam lacerare. 16  Nolite ergo dubitare huiusmodi homines principali vel iudiciali auctoritate comprimere: quia regulae Patrum hoc specialiter constituerunt, ut si qua ecclesiastici officii persona cui subiectus est restiterit, vel seorsum collegerit, aut aliud altare erexerit, seu schisma fecerit; iste excommunicetur atque damnetur. 17  Quod si forte et hoc contempserit, et permanserit divisiones et schisma faciendo, per potestates publicas opprimatur. 18  Ecce, domine, quod animus vester forte timidus est, ne persequi videaris, de Patrum vobis auctoritate haec breviter dirigenda curavit [L. curavi]: cum mille alia exempla et constitutiones sint quibus evidenter agnoscitur, ut facientes scissuras in sancta Ecclesia, non solum exsiliis, sed etiam proscriptione rerum et dura custodia per publicas potestates debeant coerceri.



Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA PRIMA ( olim II.) AD NARSETEM. Hortatur ut legatis auxilium praestet ad episcopos Ecclesiae perturbatores corrigendos. <<<     >>> EPISTOLA III ( olim IV). AD NARSEN PATRICIUM. Ut schismaticos, a quibus fuerat iniuste communione interdictus, reprimat.
monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA II (Olim III). AD EUMDEM. Monet ut schismaticos coerceat.