monumenta.ch > Pelagius I > EPISTOLA PRIMA ( olim II.) AD NARSETEM. Hortatur ut legatis auxilium praestet ad episcopos Ecclesiae perturbatores corrigendos.
>>> Pelagius I, Epistolae, EPISTOLA II (Olim III). AD EUMDEM. Monet ut schismaticos coerceat.

EPISTOLA PRIMA ( olim II.) AD NARSETEM. Hortatur ut legatis auxilium praestet ad episcopos Ecclesiae perturbatores corrigendos.

1  Pelagius, Narsae patricio et duci in Italia. 2  Quali nos de gloriae vestrae studiis iudicio gratulemur, non solum vestram, sed multorum ac pene omnium credimus habere notitiam; et idcirco nunc de his quae vobis praesentibus ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam vestram duximus conquerendum. 3  Thracius siquidem atque Maximilianus nomina tantum episcoporum habentes, et ecclesiasticam ibi unitatem perturbare dicuntur, et omnes ecclesiasticas res suis usibus applicare: intantum ut contra unum eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum iter, necessitate compellente, quidam infatigabiliter venientes, preces offerrent. 4  Ob quam causam Petrum presbyterum sedis nostrae, sed et Proiectum notarium ad eadem loca duximus destinandos, ut ea quae canonicis statutis a praedictis pseudoepiscopis compererint commissa, vel digna debeant ibi ultione compescere, vel eosdem ad nos usque perducere. 5  Et ideo salutantes paterno affectu gloriam vestram, petimus ut praefatis, qui a nostra sede directi sunt, in omnibus praebeatis auxilium; nec putetis alicuius esse peccati, si huiusmodi homines comprimuntur. 6  Hoc enim et divinae et humanae [al. mundanae] leges statuerunt, ut ab Ecclesiae unitate divisi, et eius pacem iniquissime perturbantes, a saecularibus etiam potestatibus comprimantur. 7  Nec quidquam maius est, unde Deo sacrificium possitis offerre, quam si id ordinetis, ut hi qui in suam et aliorum perniciem debacchantur, competenti debeant vigore compesci.