monumenta.ch > Odo Cluniacensis > PRAEFATIO IN LIBRUM SECUNDUM.
Odo Cluniacensis, Vita S. Geraldi, PRAEFATIO. <<<    

PRAEFATIO IN LIBRUM SECUNDUM. SHOW TRANSLATION LINKS

1  His qui de meritis domni Geraldi temere disputant satisfacere potest considerata et inspecta qualitas vitae eius. 2  Nam quasi in tribunali quodam residentes, decernunt utrum sanctus debeat esse annon; cum hoc divino iudicio subiaceat, quo etiam per reprobos ad utilitatem bonorum signa plerumque fiunt. 3  His ergo satisfaciat attestatio miraculorum, quae per eum, vel dum viveret, vel post eius obitum Christus operari dignatur. 4  Porro his qui gloriantur, dicentes, quod Geraldus potens fuit, et sanctus est, suademus ne sibi de hoc applaudant, quia nisi pauperes spiritu fuerint, et sicut ille, suam potentiam religione condierint, casa eorum parva esse non poterit. 5  Imo comparatione eius revincentur, potuisse quidem iuste similiter vivere, sed noluisse; manducones vero et bibaces, ut de quibusdam religionis professoribus dicam, qui sibi excusationes in peccatis fingentes, inter pocula fateri solent quia Geraldus carnibus vescebatur, et sanctus est, sua professio manifeste revincit. 6  Nam laico homini multa licent quae monacho non licent. 7  Damnatus est Adam, non quod in paradiso mala arbor esset, sed ideo quod interdicto praesumpsit. 8  Geraldus quippe licenter suo ordini concessis utebatur, quoniam et ab illicitis abstinebat, et cum pauperibus vescebatur. 9  Noverat enim vinum ad sobrietatem creatum. 10  Nam et Elias carne pastus est, et dignus fuit in paradiso transferri. 11  Per concupiscentiam tamen, quae nonnullos instigat, Esau primogenita sua lentis edulio perdidit. 12  Igitur alia res est Geraldi, alia istorum. 13  At vero illi qui delirant, quod nec martyr, nec confessor valeat dici, sciant quod utrumque dici possit, non solum ille, sed etiam omnis, qui ut vitiis resistendo crucem portat, vel bona gerendo Deum glorificat. 14  Deus equidem factis confitetur, testante Ioanne: In hoc scimus quia cognoscimus eum (I Ioan. II, 3), si mandata eius observamus; factis quoque negatur, sicut Apostolus ait de quibusdam: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). 15  Cum igitur confessor a confitendo vocetur, Deus autem factis aut negatur aut confitetur: Geraldus tanto rectius confessor dici potest, quanto iustioribus factis Deum est confessus. 16  Qui vero Iudaizantes signa quaerunt, quid faciunt de Ioanne Baptista, qui post nativitatem suam nullum signum legitur edidisse? Nam de isto licet miracula non omnimodis desint, id unum respondemus, quia dum non speravit in pecunia et thesauris, fecit, ut scriptum est, mirabilia in vita sua.