monumenta.ch > Odo Cluniacensis > PRAEFATIO.
Odo Cluniacensis, Vita S. Geraldi, AUCTORIS EPISTOLA NUNCUPATORIA. <<<     >>> PRAEFATIO IN LIBRUM SECUNDUM.

PRAEFATIO. SHOW TRANSLATION LINKS

1  Plerique dubitare solent, utrum vera sint quae de beato Geraldo referuntur. 2  Inter quos nonnulli penitus non verum, sed phantasticum putant. 3  Alii quoque velut excusationes in peccatis quaerentes, indiscrete hunc extollunt, dicentes videlicet quia Geraldus potens et dives fuit, et cum deliciis vixit, et utique sanctus est. 4  Qui nimirum suam voluptuosam vitam eius nituntur exemplo excusare. 5  His ergo nobis visum est aliquantulum, prout possumus respondendum. 6  Nam et nos dudum audita miraculorum fama, nihilominus de his dubitabamus: ob hoc maxime quod in quibusdam locis nescio per quos rumores solent vulgares conventus noviter fieri, paulatimque velut res vana cessari. 7  Sed cum causa insisteret, ut Tutelensis coenobii fraternitatem inviseremus, ad sepulcrum ipsius intendere libuit. 8  Tunc vero accitis quatuor ex his, quos ipse nutrierat, Hugone videlicet monacho, Hildeberto sacerdote, Wilardo quoque, et alio Hildeberto nobilibus laicis, sed et aliis quampluribus, de moribus et qualitate vitae eius hactenus disquisivimus: nunc simul, nunc semotim, quid singuli dicerent, vel si in dicendo sibi concordarent, certatim inspeximus, tacite expendentes, si talis vita eius esset, cui forte miracula convenissent. 9  Comperto autem quam religiose vixerit, et quod hunc Deus in sua gratia pluribus indiciis esse monstraverit, iam de eius sanctitate dubitare nequivimus. 10  Magis miramur, quod in hac nostra aetate, cum iam charitas pene tota refrigescit, instante antichristi tempore, sanctorum miracula cessare debeat. 11  Sed nimirum suae promissionis est memor, quia per Ieremiam dicit: Non desinam benefacere populo meo (Ier. XXXII, 40). 12  De hoc autem eius benefacto testatur Apostolus, dicens quia Deus in nullo saeculo sine testimonio semetipsum relinquens, benefaciens corda hominum laetitia implet. 13  Si ergo divinae benignitati eius placet, ut qui fecit cum patribus mirabilia, nostris quoque glorificetur temporibus, increduli nequaquam esse debemus. 14  Quod autem et in isto tempore, et per modernum hominem haec divina dispensatio gerit, hoc nimirum esse videtur, quia iam cuncta sanctorum retro facta vel dicta, quasi mortuus a corde recesserunt. 15  Et cum vir iste Domini, sicut in diebus Noe repertus est, qui secundum legem vixerit, hunc ipsum Deus ad testimonium intuentibus ingerit, ut videntes quod iuste et pie vixerit, ad eius imitationem, tanquam de proximo resplendentem acies cordis evigilet. 16  Nec observantia mandatorum Dei gravis aut impossibilis aestimetur, quoniam quidem haec a laico et potente homine observata videtur. 17  Nihil autem mentis ignaviam deterius nutrit, quam hoc quod boni vel mali operis retributio, quae post hanc vitam restat, in praesenti non recogitatur. 18  Quo contra monet nos Scriptura, ut in omnibus operibus nostris memoremus novissima nostra. 19  Deus igitur famulum suum, quem in coelis remunerat, etiam in terris, coram suis contemptoribus exaltat: ut per hoc quod foris agitur, interius Dei contemptores videant, quia vanus non est qui servit Deo, sed sicut ipse testatur, qui glorificant eum, glorificabit eos, et qui contemnunt eum, eruit ignobiles. 20  Quoniam vero hunc Dei hominem in exemplo potentibus datum credimus, viderint ipsi qualiter eum, sicut e vicino, et de suo ordine sibi praelatum imitentur: ne forte sicut regina Austri Iudaeos, sic iste in iudicio condemnet eos. 21  Nos autem de eius actibus occasionem sumentes, aliquid ad eosdem potentes commonendos, ubi se opportunitas praebuerit, sicut rogastis, annectimus. 22  Siquidem et domnus Turpio episcopus, et dilectissimus mihi ac venerabilis abbas Aymo, cum aliis quampluribus multa vi precum me coegerunt, ut haec aggrederer. 23  Cum quidem veram inertiae praetendissem excusationem, male se dixerunt, ut haec aggressi potius stylo proderentur. 24  At ego perpendens quod humili quoque homini pomposa relatio minus congruat, fidem vero dictis testium adhibui. 25  Qui signa quidem quae vulgus magni pendet, non multa retulerunt, sed disciplinatum vivendi modum, et opera misericordiae quae Deo magis placent, non pauca. 26  Nam Rex in iudicio multis qui prophetaverunt, et multis qui digna fecerunt, dicet: Nescio vos (Matth. XXV, 12). 27  Qui vero iustitiam operantur, in qua Geraldus quam maxime excrevit, audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34). 28  Et revera qualia sunt gesta per quae Iob, David, et Tobias, et alii quamplures beatificantur, non ista quae Geraldus egisse comprobatur. 29  His ergo ita consideratis, credere mihi persuasum est, quod Geraldus sanctorum consortio dignus sit, per quem etiam coelestis remunerator miracula dignetur operari. 30  Sed hanc apologeticam praefationem texentes, diu locuti; iam ad initium loquendi in Christi nomine veniamus.



Odo Cluniacensis, Vita S. Geraldi, AUCTORIS EPISTOLA NUNCUPATORIA. <<<     >>> PRAEFATIO IN LIBRUM SECUNDUM.
monumenta.ch > Odo Cluniacensis > PRAEFATIO.