monumenta.ch > Odo Cluniacensis > AUCTORIS EPISTOLA NUNCUPATORIA.
>>> Odo Cluniacensis, Vita S. Geraldi, PRAEFATIO.

AUCTORIS EPISTOLA NUNCUPATORIA. SHOW TRANSLATION LINKS

1  Affectu recolendo pro suis meritis domno AYMONI abbati, conservus fratrum ODO perpetuam salutem in Christo. 2  Libellum, venerabilis pater, quem de conversatione et miraculis beati hominis Geraldi, me, qualitercunque possim, dictare tam imperiose nuper suaseras, iam, licet tremens, aggredior. 3  Nam, etsi faciendo praesumptionem, quasi meis viribus excedens, timeo; et non faciendo, contumaciam, quasi inobediens, pertimesco. 4  De obedientia vero et bonitate Christi confisus, aggrediens, te quaeso, ut eiusdem Christi clementiam implores, quatenus pro amore ipsius famuli sui Geraldi, relationem sic modificare dignetur, ut homini, quem glorificare disposuit, non sit ex toto indigna, nec mihi transgressionis causa. 5  Ad quam videlicet transgressionem evadendam, nonnulla, de quibus tu forte causaberis, praetereo; sola illa quae mihi sunt vulgata, cum et tu coram adesses certis auctoribus contexens. 6  Vale.