monumenta.ch > Odo Cluniacensis > DE FISTULIS.
Odo Cluniacensis, Opuscula de musica, EIUSDEM ODONIS Ex eodem Cod. Vindobonensi QUOMODO ORGANISTRUM CONSTRUATUR., , . . . <<<
DE FISTULIS. SHOW TRANSLATION LINKS
1 In mensuris fistularum istae sunt voces CDEFG a c. Gravis C, quae est prima fistula, longitudo ponitur ad placitum: quae divisa per quatuor passus, uno passu sublato reddit fistulam F. Quae C si dividatur in tres passus, tertio passu sublato reddit fistulam G. G autem divisa in tres, quarto passu adiuncto reddit fistulam D retro; D vero partita in tres, tertio sublato, reddit a; a divisa in tres, quarto passu apposito reddit fistulam E retro. 2 E iterum aequata in tres, tertio ablato reddit fistulam Fistula F in quatuor passus redacta dat fistulam b, quarto passu succiso. 3 Notet autem prudens musicus has mensuras constare per diatessaron et diapente.