monumenta.ch > Odo Cluniacensis > id est: Saeculorum amen.


PROOEMIUM TONARII DOMNI ODONIS ABBATIS.(Ex codice Cassinensi saeculi XI.) Incipit formula super tonos, qualiter unusquisque cantor in ecclesia agere debeat. Gloria: e u o u a e, id est: Saeculorum amen.

1  Formulas, quas vobis ad cantandum scribere procuravi, qualiter omnis cantor ecclesiae tenere debeat tonum antiphonarum, officiorum seu communionum, vel qualemcunque cantum adire poterit, summo cum studio legere studeat, qui arcem magisterii in ecclesia tenere voluerit in cantu. 2  Admoneo autem omnes cantores, praecipue tamen eos, qui in ecclesia maiores praeesse videntur, ut quotidie subditis suis haec exempla subtilius subministrent, ne quando antiphonae in ecclesia incoeperint, scrupulum generent in incipientia psalmi, et per diversa incipiant evagari. 3  Studiositatem autem quicunque habere voluerit in cantu, quotidie perlegat has formulas et differentias, quas in se habent, et quando voluerit antiphonam in ecclesia incipere, non teneat introitum eius, sed ad finem quantocius currat, et in cuius tono eam invenerit, in ipsius sono incipiat psalmum: quia sunt plerique in ecclesia, ex quorum numero multos conspexi, qui propter arrogantiam se anteponunt caeteris, et faciunt suum tonum, et dicunt, quod talis tonus sit et talis, et ipsi per omnia fallunt; et hoc non faciunt pro alia causa, nisi ut magistri appareant ante illos. 4  Isti tales plus damnationem sibi exinde acquirunt, quam mercedem, quia beatus papa Gregorius non inertiam se sectatus fuisse dixit, quando cantum facere studuit, sed ad credulorum animos demulcendos hoc fecit ad laudem Conditoris nostri. 5  Nullus denique putet quod omnes antiphonae in suo principio se conveniant cum initio psalmi; maiorem autem partem antiphonarum in fine volunt sibi incipere psalmum, sicut antiphona: O beatum pontificem, quam multi faciunt de secundo tono; sed fallunt, cum sit de primo et de septima differentia. 6  Sic et aliae multae antiphonae, quae in formulis praescriptae sunt. 7  Unde praecipio omnibus cantoribus qui huic arti praesunt, ut octo tonos, quos in figura octo beatitudinum exposuimus, studiosissime custodiant, quia si hoc fecerint, non erit illis hic labor incassum, sed valde proficuum, et est in singulis eorum differentiis valde utilis ratio, qui sensum potuerit capere. 8  Habet autem primus tonus decem differentias; secundus enim tonus unam; tertius vero tonus quinque differentiis constare videtur. 9  Quartus vero novem finiri iubetur. 10  Quintus enim pro sola antiphona in duabus videtur esse constructus. 11  Sextus enim in sola differentia signatus esse dignoscitur. 12  Septimum autem differentiis septem conscriptum esse monstramus. 13  Octavum vero in sex differentiis finiri censuimus. 14  Septimus vel octavus fine videntur esse concordes, sed principio illorum discordes; unde multum volunt habere studium, qui illorum antiphonas sine vitio incipere voluerint. 15  Aliquando enim, ut supra delibatum est, in suo initio se concordant cum psalmo, plures autem in suo fine incipiendae sunt.