monumenta.ch > Odo Cluniacensis > EPISTOLA NUNCUPATORIA.
EPISTOLA NUNCUPATORIA. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Domino et Patri TURPIONI pontifici suus ille monachus infimus in Domino. 2 Recolitis, domine mi, quid dudum iusseratis mihi, ut scilicet quia turbato rerum statu pene semper in procinctu estis, et ad consolationem scripturarum, tanquam Moyses ad tabernaculum, libris absentibus, recurrere nequitis, quaedam ex Patrum sententiis deflorarem quae et huius temporis qualitati convenirent, et veluti quoddam sportulae diarium vel exilem refectionem in occursu itineris posito subministrarent. 3 Quod equidem semel et bis, et ter, et quoties me vestram adire praesentiam contingebat, requirebatis, et iterum iubebatis. 4 At ego mirabar pontificis humilitatem, quod tantus a tantillo quidquam huiusmodi reposceretis. 5 Mirabar certe studium, quod animus in tantis discissus illud carmen Iob, quod Deus in nocte tribulationis huius donat, tantopere disquirebat. 6 At tamen stupebam quonam pacto me id agere posse credebatis. 7 Nam licet dominus abbas, vestro suggerente nuntio, tandem hoc et ipse praeceperit, propriae tamen inscitiae conscius, rem mihi impossibilem vel tentare vitabam. 8 Solemnitate vero S. Martini nuper elapsa, denuntiavit mihi domnus abbas quod statim ad vos me esset transmissurus. 9 Sed cum de praedicta vestra, imo ipsius iussione, nihil me adhuc egisse didicisset, quindecim, inquit, dies ad hoc quod iussus et faciendum relaxo, ne domni episcopi praesentiam neglecto eius iussu, adire confundaris. 10 Arctatus, fateor, tabellam arripui; sed quidnam scribendum quoque ordine prima vel postrema disponenda essent hebetatus haesitabam. 11 Cum subito recordatus sum illius vestrae querimoniae, quam de huius vitae qualitate profundis singultibus contexere vos in prima iussione audieram: videlicet de perversitate pravorum, qui semper in malum succrescentes et ecclesiasticam censuram penitus contemnentes, quoslibet invalidos crudeliter affligunt. 12 Postremo de his qui divinae servituti mancipari debuerant, sese prorsus vanae gloriae dedicant ac divino cultui simulate deserviunt. 13 De his igitur et huiusmodi, quos tunc, si bene commemini, lugebatis, huius computationis materiam scripsi. 14 Per omnem eius excursum id agere nitens, unde possit afflictorum deiectio consolari, pravorumque curiositas aliquatenus contundi. 15 Opusculum sane qualitercunque digestum, vestrae iussioni satisfaciens, vobis transmitto; ut si forte penitus utilitate caruerit, me tamen apud vos de inobedientia excuset. 16 Poterit autem lector ob tam imperiosam iussionem meae praesumptioni ignoscere. 17 Auctoris vero nomen ob id supprimatur, ne forte si materia sordet, mei quoque nominis vilitate gravetur.