monumenta.ch > Lucanus > 5
Lucanus, Bellum civile, , IV <<<     >>> VI

csg864.208  csg863.105  bnf13045.46-a18  bnf10315.49-b1  bnf10314.55-a29  bnf8040.57-a4  bnf8039.39-a31  bnf7900.71 v-b8  bbb45.20v-b23  bav1685.30 r  bav1684.24 v-a22  bav1683.30 r  Liber V HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sic alterna duces bellorum vulnera passos
2 in Macetum terras miscens adversa secundis
3 servavit fortuna pares. iam sparserat Haemo
4 bruma nives gelidoque cadens Atlantis Olympo,
5 instabatque dies qui dat nova nomina fastis
6 quique colit primus ducentem tempora Ianum.
7 dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris
8 consul uterque vagos belli per munia patres
9 elicit Epirum. peregrina ac sordida sedes
10 Romanos cepit proceres, secretaque rerumcsg863.106
11 hospes in externis audivit curia tectis.
12 nam quis castra vocet tot strictas iure securis,
13 tot fasces? docuit populos venerabilis ordo
14 non Magni partes sed Magnum in partibus esse.
15 ut primum maestum tenuere silentia coetum,
16 csg864.209 Lentulus e celsa sublimis sede profatur.
17 'indole si dignum Latia, si sanguine prisco
18 robur inest animis, non qua tellure coacti
19 quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis
20 bbb45.21r cernite, sed vestrae faciem cognoscite turbae,
21 cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,
22 quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
23 nam vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Ursae
24 vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis
25 nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
26 si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur
27 imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
28 Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo
29 illic Roma fuit. non umquam perdidit ordo
30 mutato sua iura solo. maerentia tecta
31 bnf10314.56 Caesar habet vacuasque domos legesque silentis
32 clausaque iustitio tristi fora; curia solos
33 illa videt patres plena quos urbe fugavit:
34 ordine de tanto quisquis non exulat hic est.
35 ignaros scelerum longaque in pace quietos
36 bnf10315.50 bellorum primus sparsit furor: omnia rursus
37 membra loco redeunt. en, totis viribus orbis
38 Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
39 obrutus Illyricis, Libyae squalentibus arvis
40 Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
41 bnf7900.72 r tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,csg863.107
42 spem vestram praestate deis, fortunaque tantos
43 bav1683.30 v det vobis animos quantos fugientibus hostem
44 causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno:
45 vos, quorum finem non est sensura potestas,
46 consulite in medium, patres, Magnumque iubete
47 esse ducem. ' laeto nomen clamore senatus
48 excipit et Magno fatum patriaeque suumque
49 inposuit. tunc in reges populosque merentis
50 csg864.210 bav1685.30 v sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis
51 exornata Rhodos gelidique inculta iuventus
52 Taygeti, fama veteres laudantur Athenae,
53 Massiliaeque suae donatur libera Phocis;
54 tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma
55 bnf8039.41 Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae
56 conlaudant, Libyamque iubent auctore senatu
57 sceptrifero parere Iubae. pro tristia fata!
58 bnf8040.58 et tibi, non fidae gentis dignissime regno,
59 fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum,
60 cingere Pellaeo pressos diademate crinis
61 permissum. saevum in populos puer accipis ensem,
62 atque utinam in populos! donata est regia Lagi,
63 accessit Magni iugulus, regnumque sorori
64 ereptum est soceroque nefas. iam turba soluto
65 arma petit coetu; quae cum populique ducesque
66 casibus incertis et caeca sorte pararent,
67 solus in ancipites metuit descendere Martis
68 Appius eventus, finemque expromere rerum
69 bnf13045.48 sollicitat superos multosque obducta per annos
70 Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
71 Hesperio tantum quantum summotus Eoo
72 cardine Parnasos gemino petit aethera colle,csg863.108
73 mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto
74 Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
75 hoc solum fluctu terras mergente cacumen
76 eminuit pontoque fuit discrimen et astris.
77 tu quoque vix summam, seductus ab aequore, rupem
78 extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
79 ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus,
80 matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis
81 explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
82 ut vidit Paean vastos telluris hiatus
83 divinam spirare fidem ventosque loquaces
84 csg864.211 exhalare solum, sacris se condidit antris,
85 bav1683.31 r incubuitque adyto vates ibi factus Apollo.
86 quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
87 dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
88 quis terram caeli patitur deus, omnia cursus
89 bnf10314.57 aeterni secreta tenens mundoque futuri
90 bav1684.25 r conscius, ac populis sese proferre paratus
91 contactumque ferens hominis, magnusque potensque,
92 sive canit fatum seu, quod iubet ille canendo,
93 fit fatum? forsan, terris inserta regendis
94 aere libratum vacuo quae sustinet orbem,
95 totius pars magna Iovis Cirrhaea per antra
96 exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.
97 hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,
98 humanam feriens animam sonat oraque vatis
99 bav1685.31 r solvit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam
100 bbb45.21v undat apex, Campana fremens ceu saxa vaporat
101 conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
102 hoc tamen expositum cunctis nullique negatum
103 numen ab humani solum se labe furoriscsg863.109
104 bnf10315.51 vindicat. haud illic tacito mala vota susurro
105 concipiunt, nam fixa canens mutandaque nulli
106 mortales optare vetat; iustisque benignus
107 saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,
108 ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli,
109 ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras
110 telluris sterilis monstrato fine, resolvit
111 aera tabificum. non ullo saecula dono
112 nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes
113 quod siluit, postquam reges timuere futura
114 et superos vetuere loqui. nec voce negata
115 Cirrhaeae maerent vates, templique fruuntur
116 iustitio. nam, siqua deus sub pectora venit,
117 bnf8040.59 numinis aut poena est mors inmatura recepti
118 aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris
119 csg864.212 conpages humana labat, pulsusque deorum
120 concutiunt fragiles animas. sic tempore longo
121 inmotos tripodas vastaeque silentia rupis
122 Appius Hesperii scrutator ad ultima fati
123 sollicitat. iussus sedes laxare verendas
124 antistes pavidamque deis inmittere vatem
125 Castalios circum latices nemorumque recessus
126 Phemonoen errore vagam curisque vacantem
127 bav1683.31 v corripuit cogitque fores inrumpere templi.
128 limine terrifico metuens consistere Phoebas
129 absterrere ducem noscendi ardore futura
130 cassa fraude parat. 'quid spes' ait 'inproba veri
131 te, Romane, trahit? muto Parnasos hiatu
132 conticuit pressitque deum, seu spiritus istas
133 destituit fauces mundique in devia versum
134 duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python
135 arsit, in inmensas cineres abiere cavernas
136 et Phoebi tenuere viam, seu sponte deorumcsg863.110
137 bnf7900.72 v Cirrha silet farique sat est arcana futuri
138 carmina longaevae vobis conmissa Sibyllae,
139 bnf8039.42 seu Paean solitus templis arcere nocentis,
140 ora quibus solvat, nostro non invenit aevo. '
141 virginei patuere doli, fecitque negatis
142 numinibus metus ipse fidem. tum torta priores
143 stringit vitta comas, crinesque in terga solutos
144 candida Phocaica conplectitur infula lauro.
145 haerentem dubiamque premens in templa sacerdos
146 inpulit. illa pavens adyti penetrale remoti
147 bnf10314.58 fatidicum prima templorum in parte resistit
148 atque deum simulans sub pectore ficta quieto
149 verba refert, nullo confusae murmure vocis
150 bav1685.31 v instinctam sacro mentem testata furore,
151 haud aeque laesura ducem cui falsa canebat
152 bnf13045.50 quam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementi
153 csg864.213 verba sono nec vox antri conplere capacis
154 sufficiens spatium nulloque horrore comarum
155 excussae laurus inmotaque limina templi
156 securumque nemus veritam se credere Phoebo
157 prodiderant. sensit tripodas cessare furensque
158 Appius 'et nobis meritas dabis, impia, poenas
159 et superis, quos fingis, ' ait 'nisi mergeris antris
160 deque orbis trepidi tanto consulta tumultu
161 desinis ipsa loqui'. tandem conterrita virgo
162 confugit ad tripodas vastisque adducta cavernis
163 haesit et insueto concepit pectore numen,
164 quod non exhaustae per tot iam saecula rupis
165 spiritus ingessit vati; tandemque potitus
166 pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus
167 Phoebados inrupit Paean mentemque prioremcsg863.111
168 expulit atque hominem toto sibi cedere iussit
169 bav1683.32 r pectore. bacchatur demens aliena per antrum
170 colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta
171 erectis discussa comis per inania templi
172 bnf10315.52 ancipiti cervice rotat spargitque vaganti
173 obstantis tripodas magnoque exaestuat igne
174 iratum te, Phoebe, ferens. nec verbere solo
175 uteris et stimulis flammasque in viscera mergis:
176 accipit et frenos, nec tantum prodere vati
177 quantum scire licet. venit aetas omnis in unam
178 bnf8040.60 congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus,
179 tanta patet rerum series, atque omne futurum
180 bbb45.22r nititur in lucem, vocemque petentia fata
181 luctantur; non prima dies, non ultima mundi,
182 non modus Oceani, numerus non derat harenae.
183 qualis in Euboico vates Cumana recessu
184 indignata suum multis servire furorem
185 gentibus ex tanta fatorum strage superba
186 excerpsit Romana manu, sic plena laborat
187 csg864.214 Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti
188 Castalia tellure dei, vix invenit, Appi,
189 inter fata diu quaerens tam magna latentem.
190 spumea tum primum rabies vaesana per ora
191 effluit et gemitus et anhelo clara meatu
192 murmura, tum maestus vastis ululatus in antris
193 extremaeque sonant domita iam virgine voces:
194 'effugis ingentes, tanti discriminis expers,
195 bellorum, Romane, minas, solusque quietem
196 Euboici vasta lateris convalle tenebis'.
197 cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo.
198 custodes tripodes fatorum arcanaque mundicsg863.112
199 tuque, potens veri Paean nullumque futuri
200 bav1685.32 r bav1684.25 v a superis celate diem, suprema ruentis
201 imperii caesosque duces et funera regum
202 et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis
203 cur aperire times? an nondum numina tantum
204 decrevere nefas et adhuc dubitantibus astris
205 bnf10314.59 Pompei damnare caput tot fata tenentur?
206 vindicis an gladii facinus poenasque furorum
207 regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,
208 ut peragat fortuna, taces? tum pectore vatis
209 inpactae cessere fores, expulsaque templis
210 prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae
211 bav1683.32 v quem non emisit, superest deus. illa feroces
212 torquet adhuc oculos totoque vagantia caelo
213 lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci;
214 stat numquam facies; rubor igneus inficit ora
215 liventisque genas; nec, qui solet esse timenti,
216 terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt
217 corda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus
218 rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem.
219 dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur
220 ad vulgare iubar mediae venere tenebrae.
221 csg864.215 inmisit Stygiam Paean in viscera Lethen,
222 quae raperet secreta deum. tum pectore verum
223 bnf8039.43 fugit et ad Phoebi tripodas rediere futura,
224 vixque refecta cadit. nec te vicinia leti
225 territat ambiguis frustratum sortibus, Appi;
226 iure sed incerto mundi subsidere regnum
227 Chalcidos Euboicae vana spe rapte parabas.
228 heu demens, nullum belli sentire fragorem,
229 tot mundi caruisse malis, praestare deorumcsg863.113
230 excepta quis Morte potest? secreta tenebis
231 litoris Euboici memorando condite busto,
232 qua maris angustat fauces saxosa Carystos
233 bnf7900.73 r et, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus,
234 bnf13045.51 artatus rapido fervet qua gurgite pontus
235 Euripusque trahit, cursum mutantibus undis,
236 Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.
237 interea domitis Caesar remeabat Hiberis
238 bnf8040.61 victrices aquilas alium laturus in orbem,
239 cum prope fatorum tantos per prospera cursus
240 bnf10315.53 avertere dei. nullo nam Marte subactus
241 intra castrorum timuit tentoria ductor
242 perdere successus scelerum, cum paene fideles
243 per tot bella manus satiatae sanguine tandem
244 destituere ducem, seu maesto classica paulum
245 intermissa sono claususque et frigidus ensis
246 expulerat belli furias, seu, praemia miles
247 dum maiora petit, damnat causamque ducemque
248 et scelere inbutos etiamnunc venditat enses.
249 haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est
250 bav1685.32 v quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta
251 despiceret staretque super titubantia fultus.
252 tot raptis truncus manibus gladioque relictus
253 bav1683.33 r paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,
254 scit non esse ducis strictos sed militis enses.
255 csg864.216 non pavidum iam murmur erat nec pectore tecto
256 ira latens; nam quae dubias constringere mentes
257 causa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est,
258 seque putat solum regnorum iniusta gravari,
259 haud retinet. quippe ipsa metus exsolverat audax
260 bbb45.22v turba suos: quidquid multis peccatur inultum est.csg863.114
261 effudere minas. 'liceat discedere, Caesar,
262 a rabie scelerum. quaeris terraque marique
263 bnf10314.60 his ferrum iugulis animasque effundere viles
264 quolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri
265 eripuit, partem duris Hispania bellis,
266 pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe
267 te vincente perit. terris fudisse cruorem
268 quid iuvat Arctois Rhodano Rhenoque subactis?
269 tot mihi pro bellis bellum civile dedisti.
270 cepimus expulso patriae cum tecta senatu,
271 quos hominum vel quos licuit spoliare deorum?
272 imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,
273 paupertate pii. finis quis quaeritur armis?
274 quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos
275 invalidasque manus et inanis cerne lacertos.
276 usus abit vitae, bellis consumpsimus aevum:
277 ad mortem dimitte senes. en inproba vota:
278 non duro liceat morientia caespite membra
279 ponere, non anima galeam fugiente ferire
280 atque oculos morti clausuram quaerere dextram,
281 coniugis inlabi lacrimis, unique paratum
282 scire rogum; liceat morbis finire senectam;
283 sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
284 quid velut ignaros ad quae portenta paremur
285 spe trahis? usque adeo soli civilibus armis
286 nescimus cuius sceleris sit maxima merces?
287 nil actum est bellis, si nondum conperit istas
288 omnia posse manus. nec fas nec vincula iuris
289 csg864.217 hoc audere vetant: Rheni mihi Caesar in undis
290 dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat.
291 adde quod ingrato meritorum iudice virtuscsg863.115
292 nostra perit: quidquid gerimus fortuna vocatur.
293 nos fatum sciat esse suum. licet omne deorum
294 obsequium speres, irato milite, Caesar,
295 bav1683.33 v pax erit. ' haec fatus totis discurrere castris
296 coeperat infestoque ducem deposcere vultu.
297 sic eat, o superi: quando pietasque fidesque
298 bnf8040.62 destituunt moresque malos sperare relictum est,
299 finem civili faciat discordia bello.
300 bav1685.33 r quem non ille ducem potuit terrere tumultus?
301 fata sed in praeceps solitus demittere Caesar
302 fortunamque suam per summa pericula gaudens
303 exercere venit; nec dum desaeviat ira
304 expectat: medios properat temptare furores.
305 non illis urbes spoliandaque templa negasset
306 Tarpeiamque Iovis sedem matresque senatus
307 bnf10315.54 bnf8039.44 passurasque infanda nurus. vult omnia certe
308 a se saeva peti, vult praemia Martis amari;
309 militis indomiti tantum mens sana timetur.
310 bav1684.26 r non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere
311 iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit
312 sanguinis? his ferri grave ius erit, ipse per omne
313 fasque nefasque rues? lassare et disce sine armis
314 posse pati; liceat scelerum tibi ponere finem.
315 bnf13045.52 saeve, quid insequeris? quid iam nolentibus instas?
316 bellum te civile fugit. stetit aggere fulti
317 caespitis intrepidus vultu meruitque timeri
318 non metuens, atque haec ira dictante profatur:
319 'qui modo in absentem vultu dextraque furebas,
320 miles, habes nudum promptumque ad vulnera pectus.
321 bnf10314.61 hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.
322 detegit inbelles animas nil fortiter ausacsg863.116
323 csg864.218 seditio tantumque fugam meditata iuventus
324 ac ducis invicti rebus lassata secundis.
325 vadite meque meis ad bella relinquite fatis.
326 invenient haec arma manus, vobisque repulsis
327 tot reddet Fortuna viros quot tela vacabunt.
328 anne fugam Magni tanta cum classe secuntur
329 bnf7900.73 v Hesperiae gentes, nobis victoria turbam
330 non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli
331 auferat et vestri rapta mercede laboris
332 lauriferos nullo comitetur vulnere currus?
333 vos despecta senes exhaustaque sanguine turba
334 cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
335 Caesaris an cursus vestrae sentire putatis
336 damnum posse fugae? veluti, si cuncta minentur
337 bav1683.34 r flumina quos miscent pelago subducere fontes,
338 non magis ablatis umquam descenderit aequor,
339 quam nunc crescit, aquis. an vos momenta putatis
340 bbb45.23r ulla dedisse mihi? numquam sic cura deorum
341 se premet, ut vestrae morti vestraeque saluti
342 fata vacent: procerum motus haec cuncta secuntur;
343 humanum paucis vivit genus. orbis Hiberi
344 horror et Arctoi nostro sub nomine miles
345 Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis
346 Caesareis Labienus erat: nunc transfuga vilis
347 cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
348 nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste
349 nec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens
350 bav1685.33 v non Pompeianis tradit sua partibus arma,
351 hic numquam vult esse meus. sunt ista profecto
352 curae castra deis, qui me committere tantis
353 non nisi mutato voluerunt milite bellis.csg863.117
354 heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis
355 amolitur onus! sperantis omnia dextras
356 exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:
357 iam certe mihi bella geram. discedite castris,
358 bnf8040.63 tradite nostra viris ignavi signa Quirites.
359 csg864.219 at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
360 non Caesar sed poena tenet. procumbite terra
361 infidumque caput feriendaque tendite colla.
362 et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
363 tiro rudis, specta poenas et disce ferire,
364 disce mori. ' tremuit saeva sub voce minantis
365 vulgus iners, unumque caput tam magna iuventus
366 privatum factura timet, velut ensibus ipsis
367 imperet invito moturus milite ferrum.
368 ipse pavet ne tela sibi dextraeque negentur
369 ad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi
370 spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis.
371 nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis
372 atque perire tenet. tam diri foederis ictu
373 bnf10315.55 parta quies, poenaque redit placata iuventus.
374 Brundisium decumis iubet hanc attingere castris
375 et cunctas revocare rates quas avius Hydrus
376 antiquosque Taras secretaque litora Leucae,
377 quas recipit Salpina palus et subdita Sipus
378 montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram
379 bnf10314.62 bav1683.34 v Delmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro
380 Apulus Hadriacas exit Garganus in undas.
381 ipse petit trepidam tutus sine milite Romam
382 iam doctam servire togae, populoque precanti
383 scilicet indulgens summo dictator honori
384 contigit et laetos fecit se consule fastos.csg863.118
385 namque omnis voces, per quas iam tempore tanto
386 mentimur dominis, haec primum repperit aetas
387 qua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset,
388 Ausonias voluit gladiis miscere secures
389 addidit et fasces aquilis et nomen inane
390 imperii rapiens signavit tempora digna
391 bnf8039.45 maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus
392 consule notus erit? fingit sollemnia Campuscsg864.220
393 et non admissae dirimit suffragia plebis
394 decantatque tribus et vana versat in urna.
395 nec caelum servare licet: tonat augure surdo,
396 et laetae iurantur aves bubone sinistro.
397 bnf13045.53 inde perit primum quondam veneranda potestas
398 iuris inops; tantum careat ne nomine tempus
399 menstruus in fastos distinguit saecula consul.
400 bav1685.34 r nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,
401 haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,
402 vidit flammifera confectas nocte Latinas.
403 inde rapit cursus et, quae piger Apulus arva
404 deseruit rastris et inerti tradidit herbae,
405 ocior et caeli flammis et tigride feta
406 transcurrit, curvique tenens Minoia tecta
407 Brundisii clausas ventis brumalibus undas
408 invenit et pavidas hiberno sidere classes.
409 turpe duci visum rapiendi tempora belli
410 in segnes exisse moras, portuque teneri
411 dum pateat tutum vel non felicibus aequor.
412 expertis animos pelagi sic robore conplet:
413 'fortius hiberni flatus caelumque fretumque,
414 cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos
415 perfida nubiferi vetat inconstantia veris.csg863.119
416 nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,
417 sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
418 bnf8040.64 hic utinam summi curvet carchesia mali
419 incumbatque furens et Graia ad moenia perflet,
420 bbb45.23v ne Pompeiani Phaeacum e litore toto
421 bav1683.35 r languida iactatis conprendant carbasa remis.
422 bav1684.26 v rumpite quae retinent felices vincula proras:
423 iam dudum nubes et saevas perdimus undas.'
424 sidera prima poli Phoebo labente sub undas
425 bnf7900.74 r exierant et luna suas iam fecerat umbras,
426 cum pariter solvere rates, totosque rudentes
427 laxavere sinus et flexo navita cornu
428 obliquat laevo pede carbasa summaque pandens
429 csg864.221 sipara velorum perituras colligit auras.
430 vix primum levior propellere lintea ventus
431 incipit exiguumque tument, et reddita malo
432 in mediam cecidere ratem, terraque relicta
433 non valet ipsa sequi puppes quae vexerat aura.
434 aequora lenta iacent, alto torpore ligatae
435 pigrius inmotis haesere paludibus undae.
436 sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas,
437 bnf10314.63 cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,
438 inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda
439 deprendit quascumque rates, nec pervia velis
440 aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem
441 bnf10315.56 orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
442 saeva quies pelagi, maestoque ignava profundo
443 stagna iacentis aquae; veluti deserta regente
444 aequora natura cessant, pontusque vetustas
445 oblitus servare vices non commeat aestu,
446 non horrore tremit, non solis imagine vibrat.csg863.120
447 casibus innumeris fixae patuere carinae.
448 illinc infestae classes et inertia tonsis
449 aequora moturae, gravis hinc languore profundi
450 obsessis ventura fames. nova vota timori
451 bav1685.34 v sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari
452 ventorum vires, dum se torpentibus unda
453 excutiat stagnis et sit mare. nubila nusquam
454 undarumque minae; caelo languente fretoque
455 naufragii spes omnis abit. sed nocte fugata
456 laesum nube dies iubar extulit imaque sensim
457 concussit pelagi movitque Ceraunia nautis.
458 inde rapi coepere rates atque aequora classem
459 curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo
460 lapsa Palaestinas uncis confixit harenas.
461 prima duces iunctis vidit consistere castris
462 tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Hapsus
463 csg864.222 bav1683.35 v circumeunt ripis. Hapso gestare carinas
464 causa palus, leni quam fallens egerit unda;
465 at Genusum nunc sole nives nunc imbre solutae
466 praecipitant. neuter longo se gurgite lassat,
467 sed minimum terrae vicino litore novit.
468 hoc fortuna loco tantae duo nomina famae
469 conposuit, miserique fuit spes inrita mundi
470 posse duces parva campi statione diremptos
471 admotum damnare nefas; nam cernere vultus
472 et voces audire datur, multosque per annos
473 dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta,
474 sanguinis infausti subolem mortemque nepotum,
475 bnf8039.46 te nisi Niliaca propius non vidit harena.
476 Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem
477 bnf13045.54 ferre moras scelerum partes iussere relictae.csg863.121
478 bnf8040.65 ductor erat cunctis audax Antonius armis
479 iam tum civili meditatus Leucada bello.
480 illum saepe minis Caesar precibusque morantem
481 evocat. 'o mundi tantorum causa laborum,
482 quid superos et fata tenes? sunt cetera cursu
483 acta meo, summam rapti per prospera belli
484 te poscit fortuna manum. non rupta vadosis
485 Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu.
486 numquid inexperto tua credimus arma profundo
487 inque novos traheris casus? ignave, venire
488 te Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostes
489 percussi medios alieni iuris harenas:
490 tu mea castra times? pereuntia tempora fati
491 conqueror, in ventos inpendo vota fretumque.
492 ne retine dubium cupientis ire per aequor:
493 si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventus
494 naufragio venisse volet. iam voce doloris
495 bnf10314.64 utendum est: non ex aequo divisimus orbem;
496 Epirum Caesarque tenet totusque senatus,
497 csg864.223 Ausoniam tu solus habes. ' his terque quaterque
498 vocibus excitum postquam cessare videbat,
499 dum se desse deis ac non sibi numina credit,
500 sponte per incautas audet temptare tenebras
501 bbb45.24r bav1685.35 r quod iussi timuere fretum, temeraria prono
502 expertus cessisse deo, fluctusque verendos
503 classibus exigua sperat superare carina.
504 solverat armorum fessas nox languida curas,
505 bav1683.36 r parva quies miseris, in quorum pectora somno
506 dat vires fortuna minor; iam castra silebant,
507 tertia iam vigiles commoverat hora secundos:
508 Caesar sollicito per vasta silentia gressucsg863.122
509 bnf10315.57 vix famulis audenda parat, cunctisque relictis
510 sola placet Fortuna comes. tentoria postquam
511 egressus vigilum somno cedentia membra
512 transsiluit questus tacite, quod fallere posset,
513 litora curva legit, primisque invenit in undis
514 rupibus exesis haerentem fune carinam.
515 rectorem dominumque ratis secura tenebat
516 haud procul inde domus, non ullo robore fulta
517 sed sterili iunco cannaque intexta palustri
518 et latus inversa nudum munita phaselo.
519 haec Caesar bis terque manu quassantia tectum
520 limina commovit. molli consurgit Amyclas
521 bnf7900.74 v quem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus' inquit
522 'tecta petit, aut quem nostrae fortuna coegit
523 auxilium sperare casae? ' sic fatus ab alto
524 aggere iam tepidae sublato fune favillae
525 scintillam tenuem commotos pavit in ignes,
526 securus belli: praedam civilibus armis
527 scit non esse casas. o vitae tuta facultas
528 pauperis angustique lares! o munera nondum
529 intellecta deum! quibus hoc contingere templis
530 aut potuit muris, nullo trepidare tumultu
531 csg864.224 Caesarea pulsante manu? tum poste recluso
532 dux ait 'expecta votis maiora modestis
533 spesque tuas laxa, iuvenis: si iussa secutus
534 bav1684.27 r me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
535 debebis manibusque inopem duxisse senectam.
536 ne cessa praebere deo tua fata volenti
537 angustos opibus subitis inplere penates.'
538 bnf8040.66 sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,
539 indocilis privata loqui. tum pauper Amyclascsg863.123
540 'multa quidem prohibent nocturno credere ponto.
541 nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
542 concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,
543 altera pars Borean diducta luce vocabat.
544 orbe quoque exhaustus medio languensque recessit
545 spectantis oculos infirmo lumine passus.
546 lunaque non gracili surrexit lucida cornu
547 bav1683.36 v aut orbis medii puros exesa recessus,
548 nec duxit recto tenuata cacumina cornu,
549 ventorumque notam rubuit; tum lurida pallens
550 ora tulit vultu sub nubem tristis ituro.
551 bav1685.35 v sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus
552 nec placet incertus qui provocat aequora delphin,
553 bnf10314.65 aut siccum quod mergus amat, quodque ausa volare
554 ardea sublimis pinnae confisa natanti,
555 bnf13045.55 quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem,
556 instabili gressu metitur litora cornix.
557 sed, si magnarum poscunt discrimina rerum,
558 haud dubitem praebere manus: vel litora tangam
559 bnf8039.47 iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.'
560 haec fatur, solvensque ratem dat carbasa ventis;
561 ad quorum motus non solum lapsa per altum
562 aera dispersos traxere cadentia sulcos
563 sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur
564 astra polis sunt visa quati. niger inficit horror
565 csg864.225 terga maris, longo per multa volumina tractu
566 aestuat unda minax, flatusque incerta futuri
567 turbida testantur conceptos aequora ventos.
568 tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saevum
569 quanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austros
570 incertum est; puppem dubius ferit undique pontus.csg863.124
571 nubibus et caelo Notus est; si murmura ponti
572 consulimus, Cori veniet mare. gurgite tanto
573 nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras:
574 desperare viam et vetitos convertere cursus
575 sola salus. liceat vexata litora puppe
576 prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.'
577 bnf10315.58 fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar
578 'sperne minas' inquit 'pelagi ventoque furenti
579 trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas
580 me pete. sola tibi causa est haec iusta timoris,
581 bbb45.24v vectorem non nosse tuum, quem numina numquam
582 destituunt, de quo male tunc fortuna meretur
583 cum post vota venit. medias perrumpe procellas
584 tutela secure mea. caeli iste fretique,
585 non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam
586 a fluctu defendet onus. nec longa furori
587 ventorum saevo dabitur mora: proderit undis
588 ista ratis. ne flecte manum, fuge proxima velis
589 bav1683.37 r litora; tum Calabro portu te crede potitum
590 cum iam non poterit puppi nostraeque saluti
591 altera terra dari. quid tanta strage paretur
592 ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu
593 quod praestet Fortuna mihi. ' non plura locuto
594 avolsit laceros percussa puppe rudentis
595 turbo rapax fragilemque super volitantia malum
596 vela tulit; sonuit victis conpagibus alnus.
597 inde ruunt toto concita pericula mundo.
598 bnf8040.67 primus ab oceano caput exeris Atlanteo,
599 csg864.226 Core, movens aestus. iam te tollente furebat
600 pontus et in scopulos totas erexerat undas:
601 bav1685.36 r occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit,csg863.125
602 et dubium pendet, vento cui concidat, aequor.
603 sed Scythici vicit rabies Aquilonis et undas
604 torsit et abstrusas penitus vada fecit harenas.
605 nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque
606 in fluctus Cori frangit mare, motaque possunt
607 aequora subductis etiam concurrere ventis.
608 non Euri cessasse minas, non imbribus atrum
609 Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi
610 crediderim; cunctos solita de parte ruentis
611 bnf10314.66 defendisse suas violento turbine terras,
612 sic pelagus mansisse loco. nam priva procellis
613 aequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undas
614 Tyrrhenum, sonat Ionio vagus Hadria ponto.
615 a quotiens frustra pulsatos aequore montis
616 obruit ille dies! quam celsa cacumina pessum
617 bnf7900.75 r tellus victa dedit! non ullo litore surgunt
618 tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti
619 a magno venere mari, mundumque coercens
620 monstriferos agit unda sinus. sic rector Olympi
621 cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
622 adiuvit, regnoque accessit terra secundo,
623 cum mare convoluit gentes, cum litora Tethys
624 noluit ulla pati caelo contenta teneri.
625 tum quoque tanta maris moles crevisset in astra
626 ni superum rector pressisset nubibus undas.
627 non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer
628 infernae pallore domus nimbisque gravatus
629 deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
630 lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt
631 bav1683.37 v clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
632 tum superum convexa tremunt atque arduus axis
633 csg864.227 bnf13045.56 intonuit motaque poli conpage laborant.csg863.126
634 extimuit natura chaos; rupisse videntur
635 concordes elementa moras rursusque redire
636 nox manes mixtura deis. spes una salutis,
637 quod tanta mundi nondum periere ruina.
638 quantum Leucadio placidus de vertice pontus
639 despicitur, tantum nautae videre trementes
640 fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes
641 rursus hiant undae vix eminet aequore malus.
642 nubila tanguntur velis et terra carina.
643 bnf8039.48 nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas
644 exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.
645 bnf10315.59 bav1684.27 v artis opem vicere metus, nescitque magister
646 quam frangat, cui cedat aquae. discordia ponti
647 succurrit miseris, fluctusque evertere puppem
648 non valet in fluctum: victum latus unda repellens
649 erigit, atque omni surgit ratis ardua vento.
650 non humilem Sasona vadis {non litora curvae
651 bav1685.36 v Thessaliae saxosa pavent} oraeque malignos
652 Ambraciae portus, scopulosa Ceraunia nautae
653 summa timent. credit iam digna pericula Caesar
654 fatis esse suis. 'quantusne evertere' dixit
655 'me superis labor est, parva quem puppe sedentem
656 tam magno petiere mari! si gloria leti
657 est pelago donata mei bellisque negamur,
658 bnf8040.68 intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortem
659 accipiam. licet ingentis abruperit actus
660 festinata dies fatis, sat magna peregi.
661 bbb45.25r Arctoas domui gentes, inimica subegi
662 arma metu, vidit Magnum mihi Roma secundum,
663 iussa plebe tuli fasces per bella negatos;
664 nulla meis aberit titulis Romana potestas,
665 nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum
666 conscia votorum es, me, quamvis plenus honorumcsg863.127
667 csg864.228 et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
668 privatum, Fortuna, mori. mihi funere nullo
669 bnf10314.67 est opus, o superi: lacerum retinete cadaver
670 fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque,
671 dum metuar semper terraque expecter ab omni.'
672 haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctus
673 bav1683.38 r invalida cum puppe levat, nec rursus ab alto
674 aggere deiecit pelagi sed pertulit unda
675 scruposisque angusta vacant ubi litora saxis
676 inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes
677 fortunamque suam tacta tellure recepit.
678 sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua
679 quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
680 circumfusa duci flevit gemituque suorum
681 et non ingratis incessit turba querellis.
682 'quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar,
683 aut quae nos viles animas in fata relinquens
684 invitis spargenda dabas tua membra procellis?
685 cum tot in hac anima populorum vita salusque
686 pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
687 saevitia est voluisse mori. nullusne tuorum
688 emeruit comitum fatis non posse superstes
689 esse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis
690 nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae
691 haec fuit Hesperiae, visum est quod mittere quemquam
692 tam saevo crudele mari. sors ultima rerum
693 in dubios casus et prona pericula morti
694 praecipitare solet: mundi iam summa tenentem
695 permisisse mari tantum! quid numina lassas?
696 sufficit ad fatum belli favor iste laborque
697 Fortunae, quod te nostris inpegit hareniscsg863.128?
698 hine usus placuere deum, non rector ut orbis
699 nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?'
700 talia iactantis discussa nocte serenus
701 csg864.229 bav1685.37 r oppressit cum sole dies, fessumque tumentis
702 conposuit pelagus ventis patientibus undas.
703 nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
704 ut videre duces, purumque insurgere caelo
705 fracturum pelagus Borean, solvere carinas.
706 quas ventus doctaeque pari moderamine dextrae
707 permixtas habuere diu, latumque per aequor,
708 ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.
709 sed nox saeva modum venti velique tenorem
710 eripuit nautis excussitque ordine puppes.
711 bnf13045.57 Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt
712 poturae te, Nile, grues, primoque volatu
713 bnf10315.61 bnf7900.75 v effingunt varias casu monstrante figuras;
714 mox, ubi percussit tensas Notus altior alas,
715 bav1683.38 v confusos temere inmixtae glomerantur in orbes,
716 et turbata perit dispersis littera pinnis.
717 cum primum redeunte die violentior aer
718 bnf8040.69 puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu,
719 praetereunt frustra temptati litora Lissi
720 Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas
721 succedens Boreae iam portum fecerat Auster.
722 undique conlatis in robur Caesaris armis
723 summa videns duri Magnus discrimina Martis
724 iam castris instare suis seponere tutum
725 coniugii decrevit onus Lesboque remota
726 te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli
727 bnf10314.68 bnf8039.49 occulere. heu, quantum mentes dominatur in aequas
728 iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,csg863.129
729 te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu
730 fortunae quo mundus erat Romanaque fata,
731 coniunx sola fuit. mentem iam verba paratam
732 destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem
733 indulgere morae et tempus subducere fatis.
734 nocte sub extrema pulso torpore quietis
735 csg864.230 dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis
736 pectus et aversi petit oscula grata mariti,
737 umentis mirata genas percussaque caeco
738 vulnere non audet flentem deprendere Magnum.
739 ille gemens 'non nunc vita mihi dulcior, ' inquit
740 'cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniunx,bbb45.25v
741 venit maesta dies et quam nimiumque parumque
742 distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.
743 cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebra
744 Lesbos erit. desiste preces temptare: negavi
745 iam mihi. non longos a me patiere recessus;
746 praecipites aderunt casus: properante ruina
747 summa cadunt. satis est audisse pericula Magni;
748 meque tuus decepit amor, civilia bella
749 si spectare potes. nam me iam Marte parato
750 securos cepisse pudet cum coniuge somnos,
751 eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,
752 bav1685.37 v surrexisse sinu. vereor civilibus armis
753 Pompeium nullo tristem committere damno.
754 tutior interea populis et tutior omni
755 rege late, positamque procul fortuna mariti
756 non tota te mole premat. si numina nostras
757 bav1683.39 r inpulerint acies, maneat pars optima Magni,bav1684.28 r
758 sitque mihi, si fata prement victorque cruentus,
759 quo fugisse velim. ' vix tantum infirma doloremcsg863.130
760 cepit, et attonito cesserunt pectore sensus.
761 tandem vox maestas potuit proferre querellas.
762 'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
763 Magne, queri: nostros non rumpit funus amores
764 nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti
765 plebeiaque nimis careo dimissa marito.
766 hostis ad adventum rumpamus foedera taedae,
767 placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne,
768 nostra fides? credisne aliquid mihi tutius esse
769 csg864.231 quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?
770 fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae
771 absentem praestare caput? secura videtur
772 sors tibi, cum facias etiamnunc vota, perisse?
773 ut nolim servire malis sed morte parata
774 te sequar ad manes, feriat dum maesta remotas
775 fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.
776 adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,
777 crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti,bnf8040.70
778 posse pati timeo. quod si sunt vota, deisque
779 audior, eventus rerum sciet ultima coniunx.
780 sollicitam rupes iam te victore tenebunt,bnf10315.62
781 et puppem quae fata feret tam laeta timebo.
782 nec solvent audita metus mihi prospera belli,
783 cum vacuis proiecta locis a Caesare possim
784 vel fugiente capi. notescent litora clari
785 nominis exilio, positaque ibi coniuge Magnibnf10314.69
786 quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?
787 hoc precor extremum: si nil tibi victa relinquent
788 tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
789 quolibet infaustam potius deflecte carinam:
790 litoribus quaerere meis. sic fata relictiscsg863.131bnf13045.58
791 exiluit stratis amens tormentaque nulla
792 vult differre mora. non maesti pectora Magni
793 sustinet amplexu dulci, non colla tenere,
794 extremusque perit tam longi fructus amoris,
795 praecipitantque suos luctus, neuterque recedens
796 sustinuit dixisse vale, vitamque per omnem
797 nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna
798 durata iam mente malis firmaque tulerunt.
799 labitur infelix manibusque excepta suorumbav1683.39 v
800 fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas,
801 litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest.
802 non sic infelix patriam portusque reliquitcsg864.232bav1685.38 r
803 Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.
804 fida comes Magni vadit duce sola relicto
805 Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima venit,
806 insomnis; viduo tum primum frigida lecto
807 atque insueta quies uni, nudumque marito
808 non haerente latus. somno quam saepe gravata
809 deceptis uacuum manibus conplexa cubile estbnf7900.76 r
810 atque oblita fugae quaesivit nocte maritum!
811 nam quamvis flamma tacitas urente medullas
812 bnf8039.50 non iuvat in toto corpus iactae cubili:
813 servatur pars illa tori. caruisse timebat
814 Pompeio; sed non superi tam laeta parabant:
815 instabat miserae, Magnum quae redderet, hora.

bav869.146

Lucanus, Bellum civile, , IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Lucanus > 5

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik