Sermo X SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | [Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, |
| 2 | defensore tuo, pervincam, qui male factos |
| 3 | emendare parat versus, hoc lenius ille, |
| 4 | quo melior vir et est longe subtilior illo, |
| 5 | qui multum puer et loris et funibus udis |
| 6 | exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis |
| 7 | antiquis posset contra fastidia nostra, |
| 8 | grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:] |
| 9 | Nempe inconposito dixi pede currere versus |
| 10 | Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, |
| 11 | ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo |
| 12 | urbem defricuit, charta laudatur eadem. |
| 13 | nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic |
| 14 | et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. |
| 15 | ergo non satis est risu diducere rictum |
| 16 | auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus. |
| 17 | est brevitate opus, ut currat sententia neu se |
| 18 | inpediat verbis lassas onerantibus auris, |
| 19 | et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, |
| 20 | defendente vicem modo rhetoris atque poetae, |
| 21 | interdum urbani, parcentis viribus atque |
| 22 | extenuantis eas consulto. ridiculum acri |
| 23 | fortius et melius magnas plerumque secat res. |
| 24 | illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, |
| 25 | hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher |
| 26 | Hermogenes umquam legit neque simius iste |
| 27 | nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. |
| 28 | 'at magnum fecit, quod verbis graeca latinis |
| 29 | miscuit.' o seri studiorum, quine putetis |
| 30 | difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti |
| 31 | contigit? 'at sermo lingua concinnus utraque |
| 32 | suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.' |
| 33 | cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum |
| 34 | dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? |
| 35 | scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, |
| 36 | cum Pedius causas exsudet Poplicola atque |
| 37 | Corvinus, patriis intermiscere petita |
| 38 | verba foris malis, Canusini more bilinguis. |
| 39 | atque ego cum graecos facerem, natus mare citra, |
| 40 | versiculos, vetuit me tali voce Quirinus |
| 41 | post mediam noctem visus, cum somnia vera: |
| 42 | 'in silvam non ligna feras insanius ac si |
| 43 | magnas Graecorum malis inplere catervas.' |
| 44 | turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque |
| 45 | diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, |
| 46 | quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa |
| 47 | nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. |
| 48 | arguta meretrice potes Davoque Chremeta |
| 49 | eludente senem comis garrire libellos |
| 50 | unus vivorum, Fundani, Pollio regum |
| 51 | facta canit pede ter percusso; forte epos acer |
| 52 | ut nemo Varius ducit, molle atque facetum |
| 53 | Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: |
| 54 | hoc erat, experto frustra Varrone Atacino |
| 55 | atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, |
| 56 | inventore minor; neque ego illi detrahere ausim |
| 57 | haerentem capiti cum multa laude coronam. |
| 58 | at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem |
| 59 | plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, |
| 60 | tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? |
| 61 | nil comis tragici mutat Lucilius Acci? |
| 62 | non ridet versus Enni gravitate minores, |
| 63 | cum de se loquitur non ut maiore reprensis? |
| 64 | quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis |
| 65 | quaerere, num illius, num rerum dura negarit |
| 66 | versiculos natura magis factos et euntis |
| 67 | mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, |
| 68 | hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos |
| 69 | ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci |
| 70 | quale fuit Cassi rapido ferventius amni |
| 71 | ingenium, capsis quem fama est esse librisque |
| 72 | ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, |
| 73 | comis et urbanus, fuerit limatior idem |
| 74 | quam rudis et Graecis intacti carminis auctor |
| 75 | quamque poetarum seniorum turba; sed ille, |
| 76 | si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, |
| 77 | detereret sibi multa, recideret omne quod ultra |
| 78 | perfectum traheretur, et in versu faciendo |
| 79 | saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. |
| 80 | saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint |
| 81 | scripturus, neque te ut miretur turba labores, |
| 82 | contentus paucis lectoribus. an tua demens |
| 83 | vilibus in ludis dictari carmina malis? |
| 84 | non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, |
| 85 | contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. |
| 86 | men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod |
| 87 | vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus |
| 88 | Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? |
| 89 | Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, |
| 90 | Valgius et probet haec Octavius optimus atque |
| 91 | Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque |
| 92 | ambitione relegata. te dicere possum, |
| 93 | Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque |
| 94 | vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, |
| 95 | conpluris alios, doctos ego quos et amicos |
| 96 | prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, |
| 97 | adridere velim, doliturus, si placeant spe |
| 98 | deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, |
| 99 | discipularum inter iubeo plorare cathedras. |
| 100 | i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. |