monumenta.ch > Horatius > 8
Horatius, Sermones, 1, Sermo VII <<<     >>> Sermo IX

Sermo VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum,
2 cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum,
3 maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque
4 maxima formido; nam fures dextra coercet
5 obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus,
6 ast inportunas volucres in vertice harundo
7 terret fixa vetatque novis considere in hortis.
8 huc prius angustis eiecta cadavera cellis
9 conservus vili portanda locabat in arca;
10 hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
11 Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
12 mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
13 hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
14 nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
15 aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
16 albis informem spectabant ossibus agrum,
17 cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
18 hunc vexare locum curae sunt atque labori
19 quantum carminibus quae versant atque venenis
20 humanos animos: has nullo perdere possum
21 nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
22 protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
23 vidi egomet nigra succinctam vadere palla
24 Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
25 cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
26 fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
27 unguibus et pullam divellere mordicus agnam
28 coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
29 manis elicerent animas responsa daturas.
30 lanea et effigies erat altera cerea: maior
31 lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
32 cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae
33 iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam
34 altera Tisiphonen: serpentes atque videres
35 infernas errare canes Lunamque rubentem,
36 ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
37 mentior at siquid, merdis caput inquiner albis
38 corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum
39 Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus.
40 singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes
41 umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum
42 utque lupi barbam variae cum dente colubrae
43 abdiderint furtim terris et imagine cerea
44 largior arserit ignis et ut non testis inultus
45 horruerim voces furiarum et facta duarum?
46 nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi
47 diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
48 Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum
49 excidere atque herbas atque incantata lacertis
50 vincula cum magno risuque iocoque videres.



Horatius, Sermones, 1, Sermo VII <<<     >>> Sermo IX
monumenta.ch > Horatius > 8