Sermo VII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Proscripti Regis Rupili pus atque venenum |
| 2 | hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor |
| 3 | omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. |
| 4 | Persius hic permagna negotia dives habebat |
| 5 | Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, |
| 6 | durus homo atque odio qui posset vincere Regem, |
| 7 | confidens, tumidus, adeo sermonis amari, |
| 8 | Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. |
| 9 | ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque |
| 10 | convenit - hoc etenim sunt omnes iure molesti, |
| 11 | quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter |
| 12 | Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem |
| 13 | ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, |
| 14 | non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque |
| 15 | summa fuit: duo si Discordia vexet inertis |
| 16 | aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi |
| 17 | cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro |
| 18 | muneribus missis: Bruto praetore tenente |
| 19 | ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non |
| 20 | conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius |
| 21 | acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. |
| 22 | Persius exponit causam; ridetur ab omni |
| 23 | conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, |
| 24 | solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris |
| 25 | appellat comites excepto Rege; Canem illum, |
| 26 | invisum agricolis sidus, venisse: ruebat |
| 27 | flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. |
| 28 | tum Praenestinus salso multoque fluenti |
| 29 | expressa arbusto regerit convicia, durus |
| 30 | vindemiator et invictus, cui saepe viator |
| 31 | cessisset magna conpellans voce cuculum. |
| 32 | at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, |
| 33 | Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos te |
| 34 | oro, qui reges consueris tollere, cur non |
| 35 | hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.' |