monumenta.ch > Horatius > 6
Horatius, Sermones, 1, Sermo V <<<     >>> Sermo VII

Sermo VI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
2 incoluit finis, nemo generosior est te,
3 nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
4 olim qui magnis legionibus imperitarent,
5 ut plerique solent, naso suspendis adunco
6 ignotos, ut me libertino patre natum.
7 cum referre negas, quali sit quisque parente
8 natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
9 ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
10 multos saepe viros nullis maioribus ortos
11 et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
12 contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
13 Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
14 non umquam pretio pluris licuisse, notante
15 iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
16 saepe dat indignis et famae servit ineptus,
17 qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet
18 nos facere a volgo longe longeque remotos?
19 namque esto: populus Laevino mallet honorem
20 quam Decio mandare novo censorque moveret
21 Appius, ingenuo si non essem patre natus:
22 vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
23 sed fulgente trahit constrictos Gloria curru
24 non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,
25 sumere depositum clavom fierique tribuno?
26 invidia adcrevit, privato quae minor esset.
27 nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
28 pellibus et latum demisit pectore clavom,
29 audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?'
30 ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi
31 et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
32 iniciat curam quaerendi singula, quali
33 sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
34 sic qui promittit civis, urbem sibi curae,
35 imperium fore et Italiam, delubra deorum,
36 quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
37 omnis mortalis curare et quaerere cogit.
38 'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
39 deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?'
40 'at Novius collega gradu post me sedet uno;
41 namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus
42 et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
43 concurrantque foro tria funera magna, sonabit,
44 cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.'
45 nunc ad me redeo libertino patre natum,
46 quem rodunt omnes libertino patre natum,
47 nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,
48 quod mihi pareret legio Romana tribuno.
49 dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
50 iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
51 praesertim cautum dignos adsumere, prava
52 ambitione procul. felicem dicere non hoc
53 me possim, casu quod te sortitus amicum;
54 nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
55 Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
56 ut veni coram, singultim pauca locutus -
57 infans namque pudor prohibebat plura profari -
58 non ego me claro natum patre, non ego circum
59 me Satureiano vectari rura caballo,
60 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
61 pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
62 esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
63 quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
64 non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
65 atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
66 mendosa est natura, alioqui recta, velut si
67 egregio inspersos reprendas corpore naevos,
68 si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
69 obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
70 ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
71 causa fuit pater his; qui macro pauper agello
72 noluit in Flavi ludum me mittere, magni
73 quo pueri magnis e centurionibus orti
74 laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
75 ibant octonos referentes idibus aeris,
76 sed puerum est ausus Romam portare docendum
77 artis quas doceat quivis eques atque senator
78 semet prognatos. vestem servosque sequentis,
79 in magno ut populo, siqui vidisset, avita
80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
81 ipse mihi custos incorruptissimus omnis
82 circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
83 qui primus virtutis honos, servavit ab omni
84 non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
85 nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
86 si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
87 mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
88 laus illi debetur et a me gratia maior.
89 nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
91 quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
92 sic me defendam. longe mea discrepat istis
93 et vox et ratio. nam si natura iuberet
94 a certis annis aevum remeare peractum
95 atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
96 optaret sibi quisque, meis contentus honestos
97 fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
98 iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
99 nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
100 nam mihi continuo maior quaerenda foret res
101 atque salutandi plures, ducendus et unus
102 et comes alter, uti ne solus rusve peregre<ve>
103 exirem, plures calones atque caballi
104 pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
105 ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
106 mantica cui lumbos onere vlceret atque eques armos.
107 obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli,
108 cum Tiburte via praetorem quinque secuntur
109 te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
110 hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
111 milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,
112 incedo solus, percontor quanti holus ac far,
113 fallacem circum vespertinumque pererro
114 saepe forum, adsisto divinis, inde domum me
115 ad porri et ciceris refero laganique catinum;
116 cena ministratur pueris tribus et lapis albus
117 pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
118 vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
119 deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
120 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
121 voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
122 ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto
123 aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,
124 non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
125 ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
126 admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
127 pransus non avide, quantum interpellet inani
128 ventre diem durare, domesticus otior. haec est
129 vita solutorum misera ambitione gravique;
130 his me consolor victurum suavius ac si
131 quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.



Horatius, Sermones, 1, Sermo V <<<     >>> Sermo VII
monumenta.ch > Horatius > 6