monumenta.ch > Horatius > 4
Horatius, Sermones, 1, Sermo III <<<     >>> Sermo V

Sermo IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
2 atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
3 siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
4 quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
5 famosus, multa cum libertate notabant.
6 hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
7 mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
8 emunctae naris, durus conponere versus.
9 nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
10 ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
11 cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
12 garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
13 scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
14 Crispinus minimo me provocat 'accipe, si vis,
15 accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
16 custodes; videamus, uter plus scribere possit.'
17 di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
18 finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
19 at tu conclusas hircinis follibus auras
20 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
21 ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
22 delatis capsis et imagine, cum mea nemo
23 scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
24 quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
25 culpari dignos. quemvis media elige turba:
26 aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
27 hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
28 hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
29 hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
30 vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
31 fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
32 summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
33 omnes hi metuunt versus, odere poetas.
34 'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
35 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
36 et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
37 gestiet a furno redeuntis scire lacuque
38 et pueros et anus. ' agedum pauca accipe contra.
39 primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
40 excerpam numero: neque enim concludere versum
41 dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
42 sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
43 ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
44 magna sonaturum, des nominis huius honorem.
45 idcirco quidam comoedia necne poema
46 esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
47 nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
48 differt sermoni, sermo merus. 'at pater ardens
49 saevit, quod meretrice nepos insanus amica
50 filius uxorem grandi cum dote recuset,
51 ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
52 noctem cum facibus. ' numquid Pomponius istis
53 audiret leviora, pater si viveret? ergo
54 non satis est puris versum perscribere verbis,
55 quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
56 quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
57 olim quae scripsit Lucilius, eripias si
58 tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
59 posterius facias praeponens ultima primis,
60 non, ut si solvas 'postquam Discordia taetra
61 belli ferratos postis portasque refregit',
62 invenias etiam disiecti membra poetae.
63 hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
64 nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit
65 suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer
66 ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
67 magnus uterque timor latronibus; at bene siquis
68 et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
69 ut sis tu similis Caeli Birrique latronum,
70 non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me?
71 nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
72 quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli,
73 nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus,
74 non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui
75 scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:
76 suave locus voci resonat conclusus. inanis
77 hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu,
78 tempore num faciant alieno. 'laedere gaudes'
79 inquit 'et hoc studio pravus facis. ' unde petitum
80 hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum,
81 vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum
82 qui non defendit alio culpante, solutos
83 qui captat risus hominum famamque dicacis,
84 fingere qui non visa potest, conmissa tacere
85 qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
86 saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
87 e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
88 praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
89 condita cum verax aperit praecordia Liber:
90 hic tibi comis et urbanus liberque videtur
91 infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
92 pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum,
93 lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
94 de Capitolini furtis iniecta Petilli
95 te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
96 'me Capitolinus convictore usus amicoque
97 a puero est causaque mea permulta rogatus
98 fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe;
99 sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
100 fugerit': hic nigrae sucus lolliginis, haec est
101 aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
102 atque animo prius, ut siquid promittere de me
103 possum aliud vere, promitto. liberius si
104 dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
105 cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
106 ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
107 cum me hortaretur, parce frugaliter atque
108 viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
109 'nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
110 Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem
111 perdere quis velit. ' a turpi meretricis amore
112 cum deterreret: 'Scetani dissimilis sis.'
113 ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
114 possem: 'deprensi non bella est fama Treboni'
115 aiebat. 'sapiens, vitatu quidque petitu
116 sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si
117 traditum ab antiquis morem servare tuamque,
118 dum custodis eges, vitam famamque tueri
119 incolumem possum; simul ac duraverit aetas
120 membra animumque tuum, nabis sine cortice. ' sic me
121 formabat puerum dictis et, sive iubebat
122 ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc'
123 unum ex iudicibus selectis obiciebat,
124 sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu
125 necne sit, addubites, flagret rumore malo cum
126 hic atque ille? ' avidos vicinum funus ut aegros
127 exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
128 sic teneros animos aliena opprobria saepe
129 absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis
130 perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis
131 ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc
132 largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,
133 consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me
134 porticus excepit, desum mihi. 'rectius hoc est;
135 hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis
136 occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi
137 inprudens olim faciam simile? ' haec ego mecum
138 conpressis agito labris; ubi quid datur oti,
139 inludo chartis. hoc est mediocribus illis
140 ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
141 multa poetarum veniat manus, auxilio quae
142 sit mihi - nam multo plures sumus - , ac veluti te
143 Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.



Horatius, Sermones, 1, Sermo III <<<     >>> Sermo V
monumenta.ch > Horatius > 4