Sermo III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos |
| 2 | ut numquam inducant animum cantare rogati, |
| 3 | iniussi numquam desistant. Sardus habebat |
| 4 | ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, |
| 5 | si peteret per amicitiam patris atque suam, non |
| 6 | quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo |
| 7 | usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa |
| 8 | voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. |
| 9 | nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui |
| 10 | currebat fugiens hostem, persaepe velut qui |
| 11 | Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, |
| 12 | saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, |
| 13 | omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et |
| 14 | concha salis puri et toga, quae defendere frigus |
| 15 | quamvis crassa queat. ' deciens centena dedisses |
| 16 | huic parco, paucis contento, quinque diebus |
| 17 | nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum |
| 18 | mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam |
| 19 | sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu? |
| 20 | nullane habes vitia? ' immo alia et fortasse minora. |
| 21 | Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu' |
| 22 | quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis |
| 23 | verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. |
| 24 | stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. |
| 25 | cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, |
| 26 | cur in amicorum vitiis tam cernis acutum |
| 27 | quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra |
| 28 | evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. |
| 29 | iracundior est paulo, minus aptus acutis |
| 30 | naribus horum hominum; rideri possit eo quod |
| 31 | rusticius tonso toga defluit et male laxus |
| 32 | in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir |
| 33 | non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens |
| 34 | inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum |
| 35 | concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim |
| 36 | natura aut etiam consuetudo mala; namque |
| 37 | neglectis urenda filix innascitur agris. |
| 38 | illuc praevertamur, amatorem quod amicae |
| 39 | turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec |
| 40 | delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. |
| 41 | vellem in amicitia sic erraremus et isti |
| 42 | errori nomen virtus posuisset honestum. |
| 43 | ac pater ut gnati, sic nos debemus amici |
| 44 | siquod sit vitium non fastidire. strabonem |
| 45 | appellat paetum pater, et pullum, male parvos |
| 46 | sicui filius est, ut abortivus fuit olim |
| 47 | Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum |
| 48 | balbutit scaurum pravis fultum male talis. |
| 49 | parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus |
| 50 | et iactantior hic paulo est: concinnus amicis |
| 51 | postulat ut videatur; at est truculentior atque |
| 52 | plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; |
| 53 | caldior est: acris inter numeretur. opinor, |
| 54 | haec res et iungit iunctos et servat amicos. |
| 55 | at nos virtutes ipsas invertimus atque |
| 56 | sincerum furimus vas incrustare. probus quis |
| 57 | nobiscum vivit, multum demissus homo: illi |
| 58 | tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis |
| 59 | insidias nullique malo latus obdit apertum, |
| 60 | cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris |
| 61 | invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano |
| 62 | ac non incauto fictum astutumque vocamus. |
| 63 | simplicior quis et est, qualem me saepe libenter |
| 64 | obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem |
| 65 | aut tacitum inpellat quovis sermone: 'molestus, |
| 66 | communi sensu plane caret' inquimus. eheu, |
| 67 | quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. |
| 68 | nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, |
| 69 | qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, |
| 70 | cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, |
| 71 | si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari |
| 72 | si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. |
| 73 | qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, |
| 74 | postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est |
| 75 | peccatis veniam poscentem reddere rursus. |
| 76 | denique, quatenus excidi penitus vitium irae, |
| 77 | cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non |
| 78 | ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res |
| 79 | ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? |
| 80 | siquis eum servum, patinam qui tollere iussus |
| 81 | semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, |
| 82 | in cruce suffigat, Labeone insanior inter |
| 83 | sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque |
| 84 | maius peccatum est: paulum deliquit amicus, |
| 85 | quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus |
| 86 | odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, |
| 87 | qui nisi, cum tristes misero venere kalendae, |
| 88 | mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras |
| 89 | porrecto iugulo historias captivus ut audit. |
| 90 | conminxit lectum potus mensave catillum |
| 91 | Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, |
| 92 | aut positum ante mea quia pullum in parte catini |
| 93 | sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus |
| 94 | sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si |
| 95 | prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? |
| 96 | quis paria esse fere placuit peccata, laborant, |
| 97 | cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant |
| 98 | atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. |
| 99 | cum prorepserunt primis animalia terris, |
| 100 | mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter |
| 101 | unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro |
| 102 | pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, |
| 103 | donec verba, quibus voces sensusque notarent, |
| 104 | nominaque invenere; dehinc absistere bello, |
| 105 | oppida coeperunt munire et ponere leges, |
| 106 | ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. |
| 107 | nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli |
| 108 | causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, |
| 109 | quos venerem incertam rapientis more ferarum |
| 110 | viribus editior caedebat ut in grege taurus. |
| 111 | iura inventa metu iniusti fateare necesse est, |
| 112 | tempora si fastosque velis evolvere mundi. |
| 113 | nec natura potest iusto secernere iniquum, |
| 114 | dividit ut bona diversis, fugienda petendis, |
| 115 | nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, |
| 116 | qui teneros caules alieni fregerit horti |
| 117 | et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit |
| 118 | regula, peccatis quae poenas inroget aequas, |
| 119 | ne scutica dignum horribili sectere flagello. |
| 120 | nam ut ferula caedas meritum maiora subire |
| 121 | verbera, non vereor, cum dicas esse paris res |
| 122 | furta latrociniis et magnis parva mineris |
| 123 | falce recisurum simili te, si tibi regnum |
| 124 | permittant homines. si dives, qui sapiens est, |
| 125 | et sutor bonus et solus formosus et est rex, |
| 126 | cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater' inquit |
| 127 | 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam |
| 128 | nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. ' qui? |
| 129 | 'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque |
| 130 | optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni |
| 131 | abiecto instrumento artis clausaque taberna |
| 132 | sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis |
| 133 | est opifex, solus sic rex. ' vellunt tibi barbam |
| 134 | lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, |
| 135 | urgeris turba circum te stante miserque |
| 136 | rumperis et latras, magnorum maxime regum. |
| 137 | ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum |
| 138 | rex ibis neque te quisquam stipator ineptum |
| 139 | praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces |
| 140 | ignoscent, siquid peccaro stultus, amici |
| 141 | inque vicem illorum patiar delicta libenter |
| 142 | privatusque magis vivam te rege beatus. |