Sermo II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, |
| 2 | mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne |
| 3 | maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. |
| 4 | quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse |
| 5 | dicatur metuens, inopi dare nolit amico, |
| 6 | frigus quo duramque famem propellere possit. |
| 7 | hunc si perconteris, avi cur atque parentis |
| 8 | praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, |
| 9 | omnia conductis coemens obsonia nummis, |
| 10 | sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, |
| 11 | respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. |
| 12 | Fufidius vappae famam timet ac nebulonis |
| 13 | [dives agris, dives positis in fenore nummis]: |
| 14 | quinas hic capiti mercedes exsecat atque |
| 15 | quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; |
| 16 | nomina sectatur modo sumpta veste virili |
| 17 | sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non |
| 18 | 'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at in se |
| 19 | pro quaestu sumptum facit hic? ' vix credere possis, |
| 20 | quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti |
| 21 | fabula quem miserum gnato vixisse fugato |
| 22 | inducit, non se peius cruciaverit atque hic. |
| 23 | siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet? ' illuc: |
| 24 | dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. |
| 25 | Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui |
| 26 | inguen ad obscaenum subductis usque; facetus |
| 27 | pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum: |
| 28 | nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas |
| 29 | quarum subsuta talos tegat instita veste, |
| 30 | contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. |
| 31 | quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte |
| 32 | virtute esto' inquit sententia dia Catonis; |
| 33 | 'nam simul ac venas inflavit taetra libido, |
| 34 | huc iuvenes aequom est descendere, non alienas |
| 35 | permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit |
| 36 | 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi. |
| 37 | audire est operae pretium, procedere recte |
| 38 | qui moechis non voltis, ut omni parte laborent |
| 39 | utque illis multo corrupta dolore voluptas |
| 40 | atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. |
| 41 | hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis |
| 42 | ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem |
| 43 | praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, |
| 44 | hunc perminxerunt calones; quin etiam illud |
| 45 | accidit, ut cuidam testis caudamque salacem |
| 46 | demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat. |
| 47 | tutior at quanto merx est in classe secunda, |
| 48 | libertinarum dico: Sallustius in quas |
| 49 | non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, |
| 50 | qua res, qua ratio suaderet quaque modeste |
| 51 | munifico esse licet, vellet bonus atque benignus |
| 52 | esse, daret quantum satis esset nec sibi damno |
| 53 | dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, |
| 54 | hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango', |
| 55 | ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, |
| 56 | qui patrium mimae donat fundumque laremque, |
| 57 | 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' |
| 58 | verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde |
| 59 | fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde |
| 60 | personam satis est, non illud, quidquid ubique |
| 61 | officit, evitare? bonam deperdere famam, |
| 62 | rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter- |
| 63 | est in matrona, ancilla peccesne togata? |
| 64 | Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno |
| 65 | nomine deceptus, poenas dedit usque superque |
| 66 | quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, |
| 67 | exclusus fore, cum Longarenus foret intus. |
| 68 | huic si muttonis verbis mala tanta videnti |
| 69 | diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te |
| 70 | magno prognatum deposco consule cunnum |
| 71 | velatumque stola, mea cum conferbuit ira?' |
| 72 | quid responderet? 'magno patre nata puella est.' |
| 73 | at quanto meliora monet pugnantiaque istis |
| 74 | dives opis natura suae, tu si modo recte |
| 75 | dispensare velis ac non fugienda petendis |
| 76 | inmiscere. tuo vitio rerumne labores, |
| 77 | nil referre putas? quare, ne paeniteat te, |
| 78 | desine matronas sectarier, unde laboris |
| 79 | plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. |
| 80 | nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos |
| 81 | sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus |
| 82 | rectius, atque etiam melius persaepe togatae. |
| 83 | adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte |
| 84 | quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, |
| 85 | iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. |
| 86 | regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos |
| 87 | inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora |
| 88 | molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, |
| 89 | quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. |
| 90 | hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei |
| 91 | contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, |
| 92 | quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia. ' verum |
| 93 | depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. |
| 94 | matronae praeter faciem nil cernere possis, |
| 95 | cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. |
| 96 | si interdicta petes, vallo circumdata - nam te |
| 97 | hoc facit insanum - , multae tibi tum officient res, |
| 98 | custodes, lectica, ciniflones, parasitae, |
| 99 | ad talos stola demissa et circumdata palla, |
| 100 | plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. |
| 101 | altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est |
| 102 | ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; |
| 103 | metiri possis oculo latus. an tibi mavis |
| 104 | insidias fieri pretiumque avellier ante |
| 105 | quam mercem ostendi? leporem venator ut alta |
| 106 | in nive sectetur, positum sic tangere nolit, |
| 107 | cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam |
| 108 | transvolat in medio posita et fugientia captat.' |
| 109 | hiscine versiculis speras tibi posse dolores |
| 110 | atque aestus curasque gravis e pectore pelli? |
| 111 | nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, |
| 112 | quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, |
| 113 | quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? |
| 114 | num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris |
| 115 | pocula? num esuriens fastidis omnia praeter |
| 116 | pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si |
| 117 | ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem |
| 118 | continuo fiat. malis tentigine rumpi? |
| 119 | non ego; namque parabilem amo venerem facilemque. |
| 120 | illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir' |
| 121 | Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno |
| 122 | stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. |
| 123 | candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa |
| 124 | nec magis alba velit quam dat natura videri. |
| 125 | haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, |
| 126 | Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. |
| 127 | nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, |
| 128 | ianua frangatur, latret canis, undique magno |
| 129 | pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto |
| 130 | desiliat mulier, miseram se conscia clamet, |
| 131 | cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. |
| 132 | discincta tunica fugiendum est et pede nudo, |
| 133 | ne nummi pereant aut puga aut denique fama. |
| 134 | deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam. |