monumenta.ch > Horatius > 11
Horatius, Epodi, X <<<     >>> XII

XI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Petti, nihil me sicut antea iuvat
2 scribere versiculos amore percussum gravi,
3 amore, qui me praeter omnis expetit
4 mollibus in pueris aut in puellis urere.
5 hic tertius December, ex quo destiti
6 Inachia furere, silvis honorem decutit.
7 heu me, per Urbem (nam pudet tanti mali)
8 fabula quanta fui, conviviorum et paenitet,
9 in quis amantem languor et silentium
10 arguit et latere petitus imo spiritus.
11 'contrane lucrum nil valere candidum
12 pauperis ingenium' querebar adplorans tibi,
13 simul calentis inverecundus deus
14 fervidiore mero arcana promorat loco.
15 'quodsi meis inaestuet praecordiis
16 libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat
17 fomenta volnus nil malum levantia,
18 desinet inparibus certare submotus pudor.'
19 ubi haec severus te palam laudaveram,
20 iussus abire domum ferebar incerto pede
21 ad non amicos heu mihi postis et heu
22 limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
23 nunc gloriantis quamlibet mulierculam
24 vincere mollitia amor Lycisci me tenet;
25 unde expedire non amicorum queant
26 libera consilia nec contumeliae graves,
27 sed alius ardor aut puellae candidae
28 aut teretis pueri longam renodantis comam.



Horatius, Epodi, X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Horatius > 11