monumenta.ch > Horatius > 8
Horatius, Epodi, VII <<<     >>> IX

VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Rogare longo putidam te saeculo,
2 viris quid enervet meas,
3 cum sit tibi dens ater et rugis vetus
4 frontem senectus exaret
5 hietque turpis inter aridas natis
6 podex velut crudae bovis.
7 sed incitat me pectus et mammae putres
8 equina quales ubera
9 venterque mollis et femur tumentibus
10 exile suris additum.
11 esto beata, funus atque imagines
12 ducant triumphales tuom
13 nec sit marita, quae rotundioribus
14 onusta bacis ambulet.
15 quid? quod libelli Stoici inter Sericos
16 iacere pulvillos amant,
17 inlitterati num minus nervi rigent
18 minusve languet fascinum?
19 quod ut superbo povoces ab inguine,
20 ore adlaborandum est tibi.