monumenta.ch > Horatius > 28
Horatius, Carmina, 1, XXVII <<<     >>> XXIX

XXVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Te maris et terrae numeroque carentis harenae
2 mensorem cohibent, Archyta,
3 pulveris exigui prope latum parva Matinum
4 munera nec quicquam tibi prodest
5 aerias temptasse domos animoque rotundum
6 percurrisse polum morituro.
7 Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
8 Tithonusque remotus in auras
9 et Iovis arcanis Minos admissus habentque
10 Tartara Panthoiden iterum Orco
11 demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
12 tempora testatus nihil ultra
13 nervos atque cutem morti concesserat atrae,
14 iudice te non sordidus auctor
15 naturae verique. Sed omnis una manet nox
16 et calcanda semel via leti.
17 Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
18 exitio est avidum mare nautis;
19 mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum
20 saeva caput Proserpina fugit.
21 Me quoque devexi rapidus comes Orionis
22 Illyricis Notus obruit undis.
23 At tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae
24 ossibus et capiti inhumato
25 particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus
26 fluctibus Hesperiis, Venusinae
27 plectantur silvae te sospite multaque merces,
28 unde potest, tibi defluat aequo
29 ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.
30 Neglegis inmeritis nocituram
31 postmodo te natis fraudem committere? Fors et
32 debita iura vicesque superbae
33 te maneant ipsum: precibus non linquar inultis
34 teque piacula nulla resolvent.
35 Quamquam festinas, non est mora longa; licebit
36 iniecto ter pulvere curras.



Horatius, Carmina, 1, XXVII <<<     >>> XXIX
monumenta.ch > Horatius > 28