XXVIII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | Te maris et terrae numeroque carentis harenae |
| 2 | mensorem cohibent, Archyta, |
| 3 | pulveris exigui prope latum parva Matinum |
| 4 | bnf9345.10 r munera nec quicquam tibi prodest |
| 5 | aerias temptasse domos animoque rotundum |
| 6 | percurrisse polum morituro. |
| 7 | Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, |
| 8 | Tithonusque remotus in auras |
| 9 | cbo90.92v et Iovis arcanis Minos admissus habentque |
| 10 | bnf16689.23 Tartara Panthoiden iterum Orco |
| 11 | demissum, quamvis clipeo Troiana refixo |
| 12 | tempora testatus nihil ultra |
| 13 | nervos atque cutem morti concesserat atrae, |
| 14 | iudice te non sordidus auctor |
| 15 | naturae verique. Sed omnis una manet nox |
| 16 | bnf7900.32 v-b1 et calcanda semel via leti.cbo89.8r |
| 17 | Dant alios Furiae torvo spectacula Marti, |
| 18 | exitio est avidum mare nautis; |
| 19 | mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum |
| 20 | saeva caput Proserpina fugit. |
| 21 | Me quoque devexi rapidus comes Orionis |
| 22 | vad312.15r Illyricis Notus obruit undis. |
| 23 | csg864.33 cbo88.14v At tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae |
| 24 | ossibus et capiti inhumato |
| 25 | bnf7972.18 bnf7971.24 particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus |
| 26 | fluctibus Hesperiis, Venusinae |
| 27 | bav1655.14 r plectantur silvae te sospite multaque merces, |
| 28 | unde potest, tibi defluat aequo |
| 29 | bnf8214.10 v ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti. |
| 30 | Neglegis inmeritis nocituram |
| 31 | postmodo te natis fraudem committere? Fors et |
| 32 | debita iura vicesque superbae |
| 33 | te maneant ipsum: precibus non linquar inultis |
| 34 | bnf7975.20 teque piacula nulla resolvent. |
| 35 | Quamquam festinas, non est mora longa; licebit |
| 36 | iniecto ter pulvere curras. |