monumenta.ch > Horatius > 25
Horatius, Carmina, 1, XXIV <<<     >>> XXVI

XXV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Parcius iunctas quatiunt fenestras
2 iactibus crebris iuvenes protervi
3 nec tibi somnos adimunt amatque
4 ianua limen,
5 quae prius multum facilis movebat
6 cardines. Audis minus et minus iam:
7 Me tuo longas pereunte noctes,
8 Lydia, dormis?
9 Invicem moechos anus arrogantis
10 flebis in solo levis angiportu
11 Thracio bacchante magis sub
12 interlunia vento,
13 cum tibi flagrans amor et libido,
14 quae solet matres furiare equorum,
15 saeviet circa iecur ulcerosum
16 non sine questu,
17 laeta quod pubes hedera virenti
18 gaudeat pulla magis atque myrto,
19 aridas frondes hiemis sodali
20 dedicet Euro.