monumenta.ch > Horatius > 25
Horatius, Carmina, 1, XXIV <<<     >>> XXVI

csg864.30  bav1655.13 r  XXV HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1 Parcius iunctas quatiunt fenestras
2 iactibus crebris iuvenes protervi
3 bnf9345.9 v nec tibi somnos adimunt amatque
4 ianua limen,
5 vad312.13v quae prius multum facilis movebat
6 cardines. Audis minus et minus iam:
7 Me tuo longas pereunte noctes,
8 bnf7971.22 Lydia, dormis?
9 Invicem moechos anus arrogantis
10 flebis in solo levis angiportu
11 Thracio bacchante magis sub
12 interbnf7975.18lunia vento,
13 cbo90.91v cum tibi flagrans amor et libido,
14 quae solet matres furiare equorum,
15 saeviet circa iecur ulcerosum
16 bnf8214.9 v non sine questu,
17 laeta quod pubes hedera virenti
18 gaudeat pulla magis atque myrto,
19 aridas frondes hiemis sodali
20 dedicet Euro.

bnf7900.70 bnf7972.16 bnf7973.12 bnf7977.20 bnf16689.21 cbo88.13r cbo89.7r tbl2725.2r uldBPL28.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik