XVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem |
| 2 | circa mite solum Tiburis et moenia Catili; |
| 3 | siccis omnia nam dura deus proposuit neque |
| 4 | mordaces aliter diffugiunt sollicitudines. |
| 5 | Quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat? |
| 6 | Quis non te potius, Bacche pater, teque decens Venus? |
| 7 | Ac ne quis modici transiliat munera Liberi, |
| 8 | Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero |
| 9 | debellata, monet Sithoniis non levis Euhius, |
| 10 | cum fas atque nefas exiguo fine libidinum |
| 11 | discernunt avidi. Non ego te, candide Bassareu, |
| 12 | invitum quatiam nec variis obsita frondibus |
| 13 | sub divum rapiam. Saeva tene cum Berecyntio |
| 14 | cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui |
| 15 | et tollens vacuum plus nimio gloria verticem |
| 16 | arcanique fides prodiga, perlucidior vitro. |