VII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen |
| 2 | aut Ephesum bimarisue Corinthi |
| 3 | moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos |
| 4 | insignis aut Thessala Tempe; |
| 5 | sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem |
| 6 | carmine perpetuo celebrare et |
| 7 | undique decerptam fronti praeponere olivam; |
| 8 | plurimus in Iunonis honorem |
| 9 | aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas: |
| 10 | me nec tam patiens Lacedaemon |
| 11 | nec tam Larisae percussit campus opimae |
| 12 | quam domus Albuneae resonantis |
| 13 | et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda |
| 14 | mobilibus pomaria rivis. |
| 15 | Albus ut obscuro deterget nubila caelo |
| 16 | saepe Notus neque parturit imbris |
| 17 | perpetuo, sic tu sapiens finire memento |
| 18 | tristitiam vitaeque labores |
| 19 | molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis |
| 20 | castra tenent seu densa tenebit |
| 21 | Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque |
| 22 | cum fugeret, tamen uda Lyaeo |
| 23 | tempora populea fertur vinxisse corona, |
| 24 | sic tristis affatus amicos: |
| 25 | Quo nos cumque feret melior fortuna parente, |
| 26 | ibimus, o socii comitesque. |
| 27 | Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro: |
| 28 | certus enim promisit Apollo |
| 29 | ambiguam tellure nova Salamina futuram. |
| 30 | O fortes peioraque passi |
| 31 | mecum saepe viri, nunc vino pellite curas; |
| 32 | cras ingens iterabimus aequor. |