monumenta.ch > Horatius > 7
Horatius, Carmina, 1, VI <<<     >>> VIII

bav1655.8 r-11  VII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1 Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenencbo89.3r
2 aut Ephesum bimarisue Corinthi
3 bnf9345.4 v moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
4 insignis aut Thessala Tempe;
5 bnf7975.7 sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
6 carmine perpetuo celebrare et
7 undique decerptam fronti praeponere olivam;
8 cbo88.4v plurimus in Iunonis honorem
9 aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas:
10 me nec tam patiens Lacedaemon
11 nec tam Larisae percussit campus opimae
12 uldBPL28.16 quam domus Albuneae resonantis
13 et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
14 mobilibus pomaria rivis.
15 Albus ut obscuro deterget nubila caelo
16 saepe Notus neque parturit imbris
17 perpetuo, sic tu sapiens finire memento
18 bnf7971.11 tristitiam vitaeque labores
19 molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
20 castra tenent seu densa tenebit
21 vad312.6r cbo90.84r Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
22 csg864.15 cum fugeret, tamen uda Lyaeo
23 tempora populea fertur vinxisse corona,
24 sic tristis affatus amicos:
25 Quo nos cumque feret melior fortuna parente,
26 ibimus, o socii comitesque.
27 bnf8214.4 r Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
28 bnf16689.12 certus enim promisit Apollo
29 ambiguam tellure nova Salamina futuram.
30 bnf7900.29 r-b1 bav1655.8 v O fortes peioraque passi
31 bnf7973.6 mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
32 cras ingens iterabimus aequor.

bnf7972.8 bnf7977.11 tbl2725.2r

Horatius, Carmina, 1, VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Horatius > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik