monumenta.ch > Horatius > 3
Horatius, Carmina, 1, II <<<     >>> IV

III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sic te diva potens Cypri,
2 sic fratres Helenae, lucida sidera,
3 ventorumque regat pater
4 obstrictis aliis praeter Iapyga,
5 navis, quae tibi creditum
6 debes Vergilium; finibus Atticis
7 reddas incolumem precor
8 et serves animae dimidium meae.
9 Illi robur et aes triplex
10 circa pectus erat, qui fragilem truci
11 commisit pelago ratem
12 primus, nec timuit praecipitem Africum
13 decertantem Aquilonibus
14 nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
15 quo non arbiter Hadriae
16 maior, tollere seu ponere volt freta.
17 Quem mortis timuit gradum
18 qui siccis oculis monstra natantia,
19 qui vidit mare turbidum et
20 infamis scopulos Acroceraunia?
21 Nequicquam deus abscidit
22 prudens Oceano dissociabili
23 terras, si tamen impiae
24 non tangenda rates transiliunt vada.
25 Audax omnia perpeti
26 gens humana ruit per vetitum nefas;
27 audax Iapeti genus
28 ignem fraude mala gentibus intulit;
29 post ignem aetheria domo
30 subductum macies et nova febrium
31 terris incubuit cohors
32 semotique prius tarda necessitas
33 leti corripuit gradum.
34 Expertus vacuum Daedalus aera
35 pennis non homini datis;
36 perrupit Acheronta Herculeus labor.
37 Nil mortalibus ardui est;
38 caelum ipsum petimus stultitia neque
39 per nostrum patimur scelus
40 iracunda Iovem ponere fulmina.



Horatius, Carmina, 1, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Horatius > 3