monumenta.ch > Horatius > Carmen Saeculare
Horatius, Ars Poetica <<<    

uldBPL28.85-b19  cbo90.153r  cbo89.37r  cbo88.68v  bnf16689.94-b12  bnf9345.46 r-29  bnf8214.51 v-21  bnf7977.78-a21  bnf7975.108-34  bnf7973.69-a15  bnf7972.86-a22  bnf7971.118-b13  bnf7900.53r  bav1657.18 r-10  bav1655.63 r  Carmen Saeculare HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Phoebe silvarumque potens Diana,
2 lucidum caeli decus, o colendi
3 semper et culti, date quae precamur
4 tempore sacro,
5 quo Sibyllini monuere vessus
6 virgines lectas puerosque castos
7 dis, quibus septem placuere colles,
8 bnf7971.119 dicere carmen.
9 bnf7975.109 Alme Sol, curru nitido diem qui
10 promis et celas aliusque et idem
11 nasceris, possis nihil urbe Roma
12 visere maius.
13 bnf16689.95 bnf9345.46 v Rite maturos aperire partus
14 uldBPL28.86 lenis, Ilithyia, tuere matres,
15 sive tu Lucina probas vocari
16 seu Genitalis:
17 diva, producas subolem patrumque
18 prosperes decreta super iugandis
19 feminis prolisque novae feraci
20 lege marita,
21 cbo90.153v certus undenos deciens per annos
22 orbis ut cantus referatque ludos
23 bav1657.18 v ter die claro totiensque grata
24 nocte frequentis.
25 bnf8214.52 r Vosque vesaces cecinisse, Parcae,
26 quod semel dictum est stabilisque rerum
27 terminus servet, bona iam peractis
28 iungite fata.
29 Fertilis frugum pecorisque Tellus
30 cbo88.69r spicea donet Cererem corona;
31 nutriant fetus et aquae salubres
32 et Iovis aurae.
33 Condito mitis placidusque telo
34 bnf7972.87 supplices audi pueros, Apollo;
35 siderum regina bicornis, audi,
36 Luna, puellas.
37 Roma si vestrum est opus Iliaque
38 litus Etruscum tenuere turmae,
39 iussa pars mutare Lares et urbem
40 sospite cursu,
41 cui per ardentem sine fraude Troiam
42 castus Aeneas patriae superstes
43 liberum munivit iter, daturuscbo89.37v
44 plura relictis:
45 di, probos mores docili iuventae,
46 bnf7971.120 di, senectuti placidae quietem,
47 Romulae genti date remque prolemque
48 et decus omne;
49 cbo90.154r bnf7973.70 quaeque vos bobus veneratur albis
50 clarus Anchisae Venerisque sanguis,
51 impetret, bellante prior, iacentem
52 lenis in hostem.
53 Iam mari terraque manus potentis
54 bav1657.19 r Medus Albanasque timet securis;
55 iam Scythae responsa petunt, superbi
56 nuper et Indi;
57 bnf16689.96 bav1655.63 v iam Fides et Pax et Honor Pudorque
58 priscus et neglecta redire Virtus
59 cbo88.69v bnf7977.79 audet apparetque beata pleno
60 Copia cornu;
61 bnf7975.110 augur et fulgente decorus arcu
62 Phoebus acceptusque novem Camenis,
63 qui salutari levat arte fessos
64 corporis artus,
65 si Palatinas videt aequus arces,
66 remque Romanam Latiumque felix
67 alterum in lustrum meliusque semper
68 prorogat aevum;
69 quaeque Aventinum tenet Algidumque,
70 quidecim Diana preces virorum
71 curat et votis puerorum amicas
72 applicat auris.
73 Haec Iovem sentire deosque cunctos
74 uldBPL28.87 spem bonam certamque domum reporto,
75 doctus et Phoebi chorus et Dianae
76 dicere laudes.

bnf7980.16 vad312.82v

Horatius, Ars Poetica <<<    
monumenta.ch > Horatius > Carmen Saeculare

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik