monumenta.ch > Horatius > Ars Poetica
>>> Horatius, Carmen Saeculare

Ars Poetica SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Humano capiti cervicem pictor equinam
2 iungere si velit et varias inducere plumas
3 undique collatis membris, ut turpiter atrum
4 desinat in piscem mulier formosa superne,
5 spectatum admissi, risum teneatis, amici?
6 Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
7 persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
8 fingentur species, ut nec pes nec caput uni
9 reddatur formae. 'Pictoribus atque poetis
10 quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.'
11 Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
12 sed non ut placidis coeant immitia, non ut
13 serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
14 Inceptis gravibus plerumque et magna professis
15 purpureus, late qui splendeat, unus et alter
16 adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
17 et properantis aquae per amoenos ambitus agros
18 aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
19 sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
20 scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes
21 navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit
22 institui; currente rota cur urceus exit?
23 Denique sit quod vis, simplex dumtaxat et unum.
24 Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
25 decipimur specie recti. Brevis esse laboro,
26 obscurus fio; sectantem levia nervi
27 deficiunt animique; professus grandia turget;
28 serpit humi tutus nimium timidusque procellae;
29 qui variare cupit rem prodigialiter unam,
30 delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum.
31 In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
32 Aemilium circa ludum faber imus et unguis
33 exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
34 infelix operis summa, quia ponere totum
35 nesciet. Hunc ego me, siquid componere curem,
36 non magis esse velim quam naso vivere pravo
37 spectandum nigris oculis nigroque capillo.
38 Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
39 viribus et versate diu quid ferre recusent,
40 quid valeant umeri. Cui lecta potenter erit res,
41 nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo.
42 Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
43 ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
44 pleraque differat et praesens in tempus omittat,
45 hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
46 In verbis etiam tenuis cautusque serendis
47 dixeris egregie, notum si callida verbum
48 reddiderit iunctura novum. Si forte necesse est
49 indiciis monstrare recentibus abdita rerum, et
50 fingere cinctutis non exaudita Cethegis
51 continget dabiturque licentia sumpta pudenter,
52 et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
53 Graeco fonte cadent parce detorta. Quid autem
54 Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum
55 Vergilio Varioque? Ego cur, adquirere pauca
56 si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
57 sermonem patrium ditaverit et nova rerum
58 nomina protulerit? Licuit semperque licebit
59 signatum praesente nota producere nomen.
60 Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
61 prima cadunt, ita verborum vetus interit aetas,
62 et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
63 Debemur morti nos nostraque. Sive receptus
64 terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
65 regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
66 vicinas urbes alit et grave sentit aratrum,
67 seu cursum mutavit iniquom frugibus amnis,
68 doctus iter melius, mortalia facta peribunt,
69 nedum sermonem stet honos et gratia vivax.
70 Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
71 quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
72 quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
73 Res gestae regumque ducumque et tristia bella
74 quo scribi possent numero, monstravit Homerus.
75 Versibus impariter iunctis querimonia primum,
76 post etiam inclusa est voti sententia compos;
77 quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
78 grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
79 Archilochum proprio rabies armavit iambo;
80 hunc socci cepere pedem grandesque coturni,
81 alternis aptum sermonibus et popularis
82 vincentem strepitus et natum rebus agendis.
83 Musa dedit fidibus divos puerosque deorum
84 et pugilem victorem et equom certamine primum
85 et iuvenum curas et libera vina referre.
86 Discriptas servare vices operumque colores
87 cur ego, si nequeo ignoroque, poeta salutor?
88 Cur nescire pudens prave quam discere malo?
89 Versibus exponi tragicis res comica non vult;
90 indignatur item privatis ac prope socco
91 dignis carminibus narrari cena Thyestae.
92 Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
93 Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
94 iratusque Chremes tumido delitigat ore;
95 et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
96 Telephus et Peleus, cum pauper et exul uterque
97 proicit ampullas et sesquipedalia verba,
98 si curat cor spectantis tetigisse querella.
99 Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto
100 et, quocumque volent, animum auditoris agunto.
101 Ut ridentibus adrident, ita flentibus adsunt
102 humani voltus; si vis me flere, dolendum est
103 primum ipsi tibi; tum tua me infortunia laedent,
104 Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
105 aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum
106 voltum verba decent, iratum plena minarum,
107 ludentem lasciva, severum seria dictu.
108 Format enim natura prius non intus ad omnem
109 fortunarum habitum; iuvat aut impellit ad iram,
110 aut ad humum maerore gravi deducit et angit;
111 post effert animi motus interprete lingua.
112 Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
113 Romani tollent equites peditesque cachinnum.
114 Intererit multum, divosne loquatur an heros,
115 maturusne senex an adhuc florente iuventa
116 fervidus, et matrona potens an sedula nutrix,
117 mercatorne vagus cultorne virentis agelli,
118 Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
119 Aut famam sequere aut sibi convenientia finge
120 scriptor. Honoratum si forte reponis Achillem,
121 impiger, iracundus, inexorabilis, acer
122 iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
123 Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
124 perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
125 Siquid inexpertum scaenae committis et audes
126 personam formare novam, servetur ad imum
127 qualis ab incepto processerit et sibi constet.
128 Difficile est proprie communia dicere, tuque
129 rectius Iliacum carmen deducis in actus
130 quam si proferres ignota indictaque primus.
131 Publica materies privati iuris erit, si
132 non circa vilem patulumque moraberis orbem,
133 nec verbo verbum curabis reddere fidus
134 interpres nec desilies imitator in artum,
135 unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex.
136 Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
137 'Fortunam Priami cantabo et nobile bellum'.
138 Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
139 Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
140 Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
141 'Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae
142 qui mores hominum multorum vidit et urbes'.
143 Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
144 cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
145 Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim.
146 Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
147 nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo;
148 semper ad eventum festinat et in medias res
149 non secus ac notas auditorem rapit, et quae
150 desperat tractata nitescere posse relinquit,
151 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
152 primo ne medium, medio ne discrepet imum.
153 Tu quid ego et populus mecum desideret audi,
154 si plosoris eges aulaea manentis et usque
155 sessuri donec cantor. 'Vos plaudite' dicat.
156 Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
157 mobilibusque decor naturis dandus et annis.
158 Reddere qui voces iam scit puer et pede certo
159 signat humum, gestit paribus conludere et iram
160 colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
161 inberbus iuvenis tandem custode remoto
162 gaudet equis canibusque et aprici gramine Campi,
163 cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
164 utilium tardus provisor, prodigus aeris,
165 sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
166 Conversis studiis aetas animusque virilis
167 quaerit opes et amicitias, inseruit honori,
168 commisisse cavet quod mox mutare laboret.
169 Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
170 quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,
171 vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
172 dilator, spe longus, iners avidusque futuri,
173 difficilis, querulus, laudator temporis acti
174 se puero, castigator censorque minorum.
175 Multa ferunt anni venientes commoda secum,
176 multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
177 mandentur iuveni partes pueroque viriles;
178 semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.
179 Aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
180 Segnius inritant animos demissa per aurem
181 quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
182 ipse sibi tradit spectator; non tamen intus
183 digna geri promes in scaenam multaque tolles
184 ex oculis, quae mox narret facundia praesens.
185 Ne pueros coram populo Medea trucidet,
186 aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
187 aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
188 Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
189 Neve minor neu sit quinto productior actu
190 fabula, quae posci volt et spectanda reponi;
191 nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
192 inciderit; nec quarta loqui persona laboret.
193 Actoris partis chorus officiumque virile
194 defendat, neu quid medios intercinat actus,
195 quod non proposito conducat et haereat apte.
196 Ille bonis faveatque et consilietur amice
197 et regat iratos et amet peccare timentis;
198 ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
199 iustitiam legesque et apertis otia portis;
200 ille tegat commissa deosque precetur et oret,
201 ut redeat miseris, abeat Fortuna superbis.
202 Tibia non, ut nunc, orichalco vincta tubaeque
203 aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
204 adspirare et adesse choris erat utilis atque
205 nondum spissa nimis complere sedilia flatu,
206 quo sane populus numerabilis, utpote parvos,
207 et frugi castusque verecundusque coibat.
208 Postquam coepit agros extendere victor et urbes
209 latior amplecti murus vinoque diurno
210 placari Genius festis impune diebus,
211 accessit numerisque modisque licentia maior.
212 Indoctus quid enim saperet liberque laborum
213 rusticus urbano confusus, turpis honesto?
214 Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
215 tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
216 sic etiam fidibus voces crevere severis
217 et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
218 utiliumque sagax rerum et divina futuri
219 sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
220 Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
221 mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper
222 incolumi gravitate iocum temptavit eo quod
223 inlecebris erat et grata novitate morandus
224 spectator functusque sacris et potus et exlex.
225 Verum ita risores, ita commendare dicacis
226 conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
227 ne quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
228 regali conspectus in auro nuper et ostro,
229 migret in obscuras humili sermone tabernas,
230 aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
231 Effutire levis indigna tragoedia versus,
232 ut festis matrona moveri iussa diebus,
233 intererit Satyris paulum pudibunda protervis.
234 Non ego inornata et dominantia nomina solum
235 verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo,
236 nec sic enitar tragico diferre colori
237 ut nihil intersit Davusne loquatur et audax
238 Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
239 an custos famulusque dei Silenus alumni.
240 Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
241 speret idem, sudet multum frustraque laboret
242 ausus idem; tantum series iuncturaque pollet,
243 tantum de medio sumptis accedit honoris.
244 Silvis deducti caveant me iudice Fauni
245 ne, velut innati triviis ac paene forenses,
246 aut nimium teneris invenentur versibus unquam
247 aut inmunda crepent ignominiosaque dicta;
248 offenduntur enim quibus est equos et pater et res,
249 nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,
250 aequis accipiunt animis donantve corona.
251 Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
252 pes citus; unde etiam trimetris adcrescere iussit
253 nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
254 primus ad extremum similis sibi; non ita pridem,
255 tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,
256 spondeos stabilis in iura paterna recepit
257 commodus et patiens, non ut de sede secunda
258 cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
259 nobilibus trimetris adparet rarus, et Enni
260 in scaenam missos cum magno pondere versus
261 aut operae celeris nimium curaque carentis
262 aut ignoratae premit artis crimine turpi.
263 Non quivis videt inmodulata poemata iudex,
264 et data Romanis venia est indigna poetis.
265 Idcircone vager scribamque licenter? An omnis
266 visuros peccata putem mea, tutus et intra
267 spem veniae cautus? Vitavi denique culpam,
268 non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
269 nocturna versate manu, versate diurna.
270 At vestri proavi Plautinos et numeros et
271 laudavere sales, nimium patienter utrumque,
272 ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
273 scimus inurbanum lepido seponere dicto
274 legitimumque sonum digitis callemus et aure.
275 Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
276 dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis
277 quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
278 Post hunc personae pallaeque repertor honestae
279 Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis
280 et docuit magnumque loqui nitique coturno.
281 Successit vetus his comoedia, non sine multa
282 laude; sed in vitium libertas excidit et vim
283 dignam lege regi; lex est accepta chorusque
284 turpiter obticuit sublato iure nocendi.
285 Nil intemptatum nostri liquere poetae,
286 nec minimum meruere decus vestigia Graeca
287 ausi deserere et celebrare domestica facta,
288 vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
289 Nec virtute foret clarisve potentius armis
290 quam lingua Latium, si non offenderet unum
291 quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o
292 Pompilius sanguis, carmen reprehendite quod non
293 multa dies et multa litura coercuit atque
294 praesectum deciens non castigavit ad unguem.
295 Ingenium misera quia fortunatius arte
296 credit et excludit sanos Helicone poetas
297 Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
298 non barbam, secreta petit loca, balnea vitat;
299 nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
300 si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
301 tonsori Licino commiserit. O ego laevus
302 qui purgor bilem sub verni temporis horam!
303 Non alius faceret meliora poemata; verum
304 nil tanti est. Ergo fungar vice cotis, acutum
305 reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;
306 munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
307 unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
308 quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
309 Scribendi recte sapere est et principium et fons.
310 Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
311 verbaque provisam rem non invita sequentur.
312 Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
313 quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
314 quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
315 partes in bellum missi ducis, ille profecto
316 reddere personae scit convenientia cuique.
317 Respicere exemplar vitae morumque iubebo
318 doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
319 Interdum speciosa locis morataque recte
320 fabula nullius veneris, sine pondere et arte,
321 valdius oblectat populum meliusque moratur
322 quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
323 Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
324 Musa loqui, praeter laudem nullius avaris;
325 Romani pueri longis rationibus assem
326 discunt in partis centum diducere. 'Dicat
327 filius Albini: si de quincunce remota est
328 uncia, quid superat? Poteras dixisse. -- Triens. -- Eu!
329 Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?'
330 Semis'. An, haec animos aerugo et cura peculi
331 cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
332 posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
333 Aut prodesse volunt aut delectare poetae
334 aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
335 Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
336 percipiant animi dociles teneantque fideles.
337 Omne supervacuum pleno de pectore manat.
338 Ficta voluptatis causa sint proxima veris,
339 ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi,
340 neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
341 Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
342 celsi praetereunt austera poemata Ramnes.
343 Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
344 lectorem delectando pariterque monendo;
345 hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
346 et longum noto scriptori prorogat aevum.
347 Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus;
348 nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens,
349 poscentique gravem persaepe remittit acutum,
350 nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
351 Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
352 offendar maculis, quas aut incuria fudit,
353 aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
354 Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
355 quamvis est monitus, venia caret, et Citharoedus
356 ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
357 sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
358 quem bis terque bonum cum risu miror; et idem
359 indignor quandoque bonus dormitat Homerus;
360 verum operi longo fas est obrepere somnum.
361 Ut pictura poesis; erit quae, si propius stes,
362 te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
363 haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
364 iudicis argutum quae non formidat acumen;
365 haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
366 O maior iuvenum, quamvis et voce paterna
367 fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
368 tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
369 recte concedi; consultus iuris et actor
370 causarum mediocris abest virtute diserti
371 Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
372 sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis
373 non homines, non di, non concessere columnae.
374 Ut gratas inter mensas symphonia discors
375 et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
376 offendunt, poterat duci quia cena sine istis,
377 sic animis natum inventumque poema iuvandis,
378 si paulum summo decessit, vergit ad imum.
379 Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
380 indoctusque pilae discive trochive quiescit,
381 ne spissae risum tollant impune coronae;
382 qui nescit, versus tamen audet fingere. Quidni?
383 Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
384 summam nummorum vitioque remotus ab omni.
385 Tu nihil invita dices faciesve Minerva;
386 id tibi iudicium est, ea mens. Siquid tamen olim
387 scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
388 et patris et nostras, nonumque prematur in annum
389 membranis intus positis; delere licebit
390 quod non edideris; nescit vox missa reverti.
391 Silvestris homines sacer interpresque deorum
392 caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
393 dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones;
394 dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
395 saxa movere sono testudinis et prece blanda
396 ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
397 publica privatis secernere, sacra profanis,
398 concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
399 oppida moliri, leges incidere ligno.
400 Sic honor et nomen divinis vatibus atque
401 carminibus venit. Post hos insignis Homerus
402 Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
403 versibus exacuit, dictae per carmina sortes,
404 et vitae monstrata via est et gratia regum
405 Pieriis temptata modis ludusque repertus
406 et longorum operum finis: ne forte pudori
407 sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
408 Natura fieret laudabile carmen an arte,
409 quaesitum est; ego nec studium sine divite vena
410 nec rude quid prosit video ingenium; alterius sic
411 altera poscit opem res et coniurat amice.
412 Qui studet optatam cursu contingere metam,
413 multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
414 abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
415 tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
416 Nunc satis est dixisse: 'Ego mira poemata pango;
417 occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
418 et, quod non didici, sane nescire fateri.'
419 Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
420 adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
421 dives agris, dives positis in fenore nummis.
422 Si vero est unctum qui recte ponere possit
423 et spondere levi pro paupere et eripere atris
424 litibus implicitum, mirabor si sciet inter
425 noscere mendacem verumque beatus amicum.
426 Tu seu donaris seu quid donare voles cui,
427 nolito ad versus tibi factos ducere plenum
428 laetitiae; clamabit enim: 'Pulchre, bene, recte',
429 pallescet super his, etiam stillabit amicis
430 ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
431 Ut qui conducti plorant in funere dicunt
432 et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
433 derisor vero plus laudatore movetur.
434 Reges dicuntur multis urgere culillis
435 et torquere mero, quem perspexisse laborent
436 an sit amicitia dignus; si carmina condes,
437 numquam te fallent animi sub volpe latentes.
438 Quintilio siquid recitares: 'Corrige, sodes,
439 hoc' aiebat 'et hoc'; melius te posse negares,
440 bis terque expertum frustra; delere iubebat
441 et male tornatos incudi reddere versus.
442 Si defendere delictum quam vertere malles,
443 nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
444 quin sine rivali teque et tua solus amares.
445 Vir bonus et prudens versus reprehendet inertis,
446 culpabit duros, incomptis adlinet atrum
447 transvorso calamo signum, ambitiosa recidet
448 ornamenta, parum claris lucem dare coget,
449 arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
450 fiet Aristarchus, nec dicet: 'Cur ego amicum
451 offendam in nugis?' Hae nugae seria ducent
452 in mala derisum semel exceptumque sinistre.
453 Ut mala quem scabies aut morbus regius urget
454 aut fanaticus error et iracunda Diana,
455 vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,
456 qui sapiunt; agitant pueri incautique sequuntur.
457 Hic dum sublimis versus ructatur et errat,
458 si veluti merulis intentus decidit auceps
459 in puteum foveamve, licet 'succurrite' longum
460 clamet 'io cives', non sit qui tollere curet.
461 Si curet quis opem ferre et demittere funem,
462 'qui scis an prudens huc se deiecerit atque
463 servari nolit?' dicam, Siculique poetae
464 narrabo interitum. Deus inmortalis haberi
465 dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
466 insiluit. Sit ius liceatque perire poetis;
467 invitum qui servat, idem facit occidenti.
468 Nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam
469 fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
470 Nec satis apparet cur versus factitet, utrum
471 minxerit in patrios cineres, an triste bidental
472 moverit incestus; certe furit, ac velut ursus,
473 obiectos caveae valuit si frangere clatros,
474 indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
475 quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
476 non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.



>>> Horatius, Carmen Saeculare
monumenta.ch > Horatius > Ars Poetica