QUAESTIO XXXVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 | In quali corpore B. Nicolaus, vigilantibus nautis et dormientibus, tam Constantino quam praefecto apparuit, cum id in proprio corpore non fecerit? Sed et Petrus et Paulus et caeteri sancti, quorum corpora in terra sepulta sunt, cum dormientibus vel vigilantibus visibiles fiunt, in quo vel quali corpore veniunt? |
2 | SOLUTIO |
3 | Si ista spiritalis visio hominibus non appareret, eam non intelligerent, quid esset, nec etiam ei crederent, quoniam ipsi in duabus naturis corpus et spiritus sunt. Forma Dei, scilicet homo, cuius altera pars mutabilis, et altera pars immutabilis est, immutabilem spiritum nunquam videre posset, nisi in mutabili forma appareret; quoniam forma mutabilis non nisi per spiritum vivificatur; sicut etiam cornu per sonum, et non per se, sonat. |
4 | In bona enim intentione, quam Deus in sanctis hominibus istis significaverat, bonae etiam intentioni hominum istorum respondebat, sicut etiam homines signa firmamenti inspiciunt. |