monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 36
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXXV <<<     >>> QUAESTIO XXXVII

QUAESTIO XXXVI SHOW APPARATUS

1 Cum secundum animam Abraham et Lazarus inrefrigerio, et dives sit in inferno, quid Abrahae sinus, quid Lazari digitus, et quid lingua divitis credenda est?
2 SOLUTIO Sinus Abrahae obedientiam, quam per immolationem filii sui et circumcisione Deo exhibuit, significat quia obedientia omnia bona conservat et sustentat, ut etiam sinus quaeque congregata continet. Et digitus Lazari, ministerium obedientiae (quae materia praeceptorum Dei est) intelligitur, quia ipsa omnia bona docet, ut etiam homo digito suo, quae vult, ostendit.
3 Lingua autem propriam voluntatem designat, quae convivia carnalium desideriorum profert; quia ut per gustum linguae omnes cibi, quales sint, discernuntur, ita et per eam voluntas hominis dignoscitur.