1 | Parabolae, quae in Evangeliis multifarie referuntur, sicut est de eo, qui incidit in latrones; de rege, qui fecit nuptias filio suo, de decem virginibus, et aliae, nunquid secundum rei gestae veritatem contigerunt, an tantum ad ostendendum aliud sola similitudine proponuntur? |
3 | Christus parabolas suas hominibus proposuit propter spiritalia vitia, quibus saepe falluntur, et etiam propter virtutes, quibus contra illa victoriose pugnant, quatenus per eas cognoscerent, quia ipse pro malis eos iudicaret, et pro bonis praemia donaret. |