1 | Sancti in coelo, et impii in inferno, nunquid sciunt ea quae aguntur in terris? |
2 | SOLUTIO |
3 | Sancti qui in coelesti patria sunt, omnia quae in terris geruntur, sciunt: quoniam vel in iudicio Dei, vel in sonantibus laudibus angelorum, omnia quae in terris aguntur, coram Deo apparent. Impii etiam qui a peccatis suis nunquam cessabant, nec ea per poenitentiam emendabant, ex irrisione qua sequaces suos derident, ea quae mala sunt, cognoscunt; et ex ululatu, quo super beatos, qui eos non sequuntur, ululant, ea, quae bona sunt, intelligunt. |