monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 33
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXXII <<<     >>> QUAESTIO XXXIV

QUAESTIO XXXIII

1 Ignis gehennae corporeus est, an incorporeus? Si autem (ut sentiunt multi fideles) corporeus est, nunquid de materia quarta elementorum credendus est?
2 SOLUTIO
3 Nequaquam. Quia nec illis de his elementis, nec hic ignis ab illo, et ille invisibilis. Corporales et spiritales poenae aequales non sunt, ut etiam corpus animae dissimile, et ut anima corpori aequalis non est, quia ex corporalibus poenis corpus arescit et moritur, et in spiritali igne gehennae spiritus et animae torquentur, nec tamen in ipsis moriuntur. Ignis quoque purgatorius, in quo salvandae animae vivunt et puniuntur, de igne gehennae accensus non est; sed per iudicium Dei, secundum peccata hominum surgit, de quo multi in exstasi facti, valde obstupuerunt.