monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 32
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXXI <<<     >>> QUAESTIO XXXIII

QUAESTIO XXXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid spiritalibus oculis corporalia videntur, et e diverso corporalibus oculis aliqua spiritalia cognoscuntur?
2 SOLUTIO
3 Spiritales oculi, scientia rationalis animae sunt, qui nequaquam corporalia, ut sunt, videre possunt, sicut etiam caecus exterioribus oculis non videt, sed quod tantum per auditum, quae videntur, intelligit et cognoscit. Corporales etiam oculi possibilitatem non habent, ut spiritalia perfecte intueantur. Sed ut forma hominis in speculo, in quo non est, videtur; sic homo ea, quae spiritalia sunt, per auditum verborum in fide videt et cognoscit.
4 Nullus enim spiritus, sicut in natura sua est, homini apparere potest, quia ipse vivens spiraculum a Deo est, et qui tunicam suam, scilicet corpus, vivificando confortat, et cum eo operari non cessat, qui etiam cum ab eo discesserit, vel in lumine beatitudinis, vel in tenebris poenarum erit.