monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 31
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXX <<<     >>> QUAESTIO XXXII

QUAESTIO XXXI SHOW APPARATUS

1 Cum ex corde humano cogitationes malae frequenter exeant, quomodo sciri potest, quae ex corruptione nostrae pravitatis oriantur, vel quae malorum angelorum immissione moveantur?
2 SOLUTIO
3 Cogitationes, quae ex primo originali peccato cordibus hominum ita infixae sunt, quod ipsi per eas in carne et sanguine et in venis suis ad delectationem moventur, illae humanae sunt; sed aereae cogitationes, quibus homines in cordibus suis habere optant, et scire desiderant quae impossibilia sunt, quia fieri non possunt, illae vanae sunt; quoniam undique ut aer inutiliter volant.
4 De istis quoque cogitationibus scriptum est: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Quid dicitur? Homo, qui per rationalitatem volat, et qui ea scit, quae cum experimento, videndo et tangendo cognoscit, semper illa occulta, quae ad animam pertinent, et quae prae corporali sensibilitate comprehendere non valet, scrutatur.
5 Malae autem cogitationes, quae ex diabolica arte homini immissae, ex corde et ore ipsius exeunt, esca diaboli sunt, quoniam ipse per eas animas (sicut homo in ventrem suum escam) deglutit, cum eas in deceptione sua, per infidelitatem Deo et praeceptis eius contradicere facit et eum sic de ipsis exspoliat, licet multi per sancta opera et per puram fidem cum Deo persistentes, ipsum per gratiam Dei fortiter superent.