monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 30
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXIX <<<     >>> QUAESTIO XXXI

QUAESTIO XXX SHOW APPARATUS

1 Quid est quod de Ionatha dicitur, cum comedisset de melle, illuminati sunt oculi eius?
2 SOLUTIO
3 Ionathas, pingui et fructiferae terrae, quae per aratrum facile evertitur, et quae etiam in aratra saepe utiles herbas germinat, similis erat, quoniam mitis in moribus suis fuit, et non in iudiciis; quae vera et iusta erant, sine ira et sine odio libenter affirmabat. Quicunque enim tales mores habet, illius humores per omnes cibos, quibus reficitur, in cerebro, in venis, et in medullis sani et optimi sunt, quoniam in ipso per melancholiam, ira et tristitia cum vicissitudine diversorum morum non surgunt, quoniam donum Dei illa adest, et eum quemadmodum ros super quod cadit, germinare et virescere facit.
4 Qui autem per melancholiam infirmatur, hic durae terrae, quae vix per aratrum evertitur similis est; quoniam in moribus suis iram, tristitiam et contradictionem omnis iustitiae habet, nisi per naturam animae sibimetipsi semper resistat, nec etiam laetitiam in operibus habere potest. Sed qui praedictos mores habet, ille in omnibus operibus suis benevolus est, et per cibos caro et sanguis illius crescunt, et ipse per eos confortatur, et etiam Ionathas, cuius oculi prae imbecillitate corporis qui prius turbidi erant, acutum visum receperunt, quando per gustum mellis quod per aerem qui super eo volavit, maiores vires alio melle habuit, confortatus est.