monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 29
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXVIII <<<     >>> QUAESTIO XXX

QUAESTIO XXIX SHOW APPARATUS

1 Cum Enoch et Elias in terreno paradiso corporaliter translati esse credantur, nunquid in loco tantae felicitatis corporeo cibo et indumento egere credendi sunt?
2 SOLUTIO
3 Deus in providentia sua de Enoch et Elia ordinaverat, quod in loco illo esse deberent, ubi nec cibo, nec potu, nec etiam vestitu indigerent, et sic omnis qui in miraculis Dei raptus fuerit, quandiu in illis moratur, istis quae mortalibus adsunt, non utitur.