monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 28
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXVII <<<     >>> QUAESTIO XXIX

QUAESTIO XXVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quomodo intelligendum est: «Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae? »
2 SOLUTIO
3 Ex praecepto Dei, fons in terra voluptatis ascendebat, qui eam cum omnibus fructibus suis absque diversitate commutationis (ut primum a Creatore constituta est) irrigat, quia ipsa vicissitudinem aestatis et hiemis et aliarum tempestatum, quae in terra nostra sunt, et quae instabilibus moribus hominum similes sunt, non habet.
4 Sicut enim per splendorem solis luna obtegitur; sic et in splendore claritatis huius immutabilis terrae, sol, luna et stellae obnubilantur, in qua nihil est, quod mortale sit, et quae etiam nihil mortale recipit; et si aliquid in eam veniret, quod mortale esset, hoc per vires velut per aquam morte suffocaretur. Terra autem, in qua ardor solis tantus est, quod guttas pluviae, sicut magnus et fortis ignis guttas aquarum, quae in eum funduntur, calore suo explicat, per aquam irrigatur, quae de fonte, qui in paradiso ascendebat, fluit, et qui stabilem ascensionem sanctarum virtutum, quae per ignem Spiritus sancti accensae sunt significat.