monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 27
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXVI <<<     >>> QUAESTIO XXVIII

QUAESTIO XXVII SHOW APPARATUS

1 Quae, et qualis est harmonia illa elementorum, de qua dicitur: «In se elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt? » Nunquid ad hoc pertinet, quod Dominus dicit: «Et concentum coeli quis dormire faciet? »
2 SOLUTIO
3 De torrente itinere superioris aetheris, per quem firmamentum evolvitur, sonus elementorum iucundus et gloriosus existit, ut etiam symphonialis vox spiritus hominis, dulcis est in vita sua; quia unumquodque elementum, secundum quod constitutum est a Deo, sonum habet, qui omnes sicut sonus chordarum et citharae in unum coniuncti sonant. Concentus vero coeli ad harmoniam elementorum, quae cum homine commutabuntur, non pertinet; ut etiam sol, qui in firmamento positus est, mundo isti, et non summo coeli lucet.