2 | SOLUTIO Deus omnia tabernacula corporum nostrorum in recta mensura ita constituit, ut nullum eorum illos qui in ipsis habitant, pondere et latitudine excedant, ut etiam sol, luna, ignis, aer, aqua, terra, in firmamento aequali pondere, numero et mensura constituta sunt, et ut homo, qui omnis creatura est, in recta mensura consistit, quia omnia membra eius per animam ita impleta sunt, quod ipse, quandiu anima in eo est, nec arescere, nec deficere potest. |
3 | Superbia vero, quae super omnia, quae Deus constituit, volat, et quae Dominum spernit, nec eum cognoscere, nec adorare vult; et quae de omnibus creaturis exsul cadit, mors est, et nullam rectam mensuram habet, quoniam omnia, quae Deus in providentia et sapientia sua recte disposuit et constituit, dispergit. |