monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 24
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXIII <<<     >>> QUAESTIO XXV

QUAESTIO XXIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quid est quod Paulus dicit, se in paradisum, et usque in tertium coelum raptum, nescire sive in corpore, sive extra corpus hoc factum sit, utrum e corpore, cum anima eius ad ista raperetur, exivit, an in corpore manens, et illud vivificans ad ista pervenit?
2 SOLUTIO
3 Paulus in exstasi, per rationalem animam, quo Christus eam vocabat, volabat, ut homo, qui dormit, in multis per somnia circuit; ita tamen, quod ipsa interim sanguinem in carne illius calefecit, ne per frigus coagulatus exsiccaretur, quemadmodum sol, qui in altitudine stat, per vires suas cum splendore suo a longe lucet et ardet.
4 Ipse miracula firmamenti, ut Deus illud constituit, conspiciendo penetravit, et ipse etiam usque ad tertium coelum, id est usque ad claritatem suam illam raptus est, quae de claritate (quae sancta divinitas est) fulminat, et in qua beatae animae requiescunt, et ibi tantam fortitudinem a Deo suscepit, qua nequaquam ultra dubitare potuit; sed ubi sancta divinitas ardet, et ubi angeli, qui ut fulgor solis sunt; et ubi etiam alii angeli, qui ut splendor ignis apparent, qui immutabilem Divinitatem, quae sine initio et sine fine est, intuentur, non venit; quoniam ea quemadmodum aquila superiorem ignem sufferre non posset. Ipse etiam in splendore angelorum, qui cum hominibus officia sua faciunt, in paradisum venit, ubi omnia arcana, quae per animam vidit, pleniter cognovit, et ea corpore ita sensit, ut sciret in scientia sua, illa homini importabilia esse, qui cinis est, et ideo omnibus prophetis sapientior existit, quorum prophetia, quam in umbra videbant, melli apum, quod ad multas utilitates multiplicatur, similis fuit. Omnia namque quae anima vidit, corpore sensit; unde in dubio dimisit, utrum illa in corpore, an extra corpus videret; et ideo etiam omnia verba illius, profunda et acuta, et chalybi similia sunt. Deus vero, mox ut anima in corpus suum reversa resedit, eum valde domabat; quoniam feroces mores habuit, ne in proprietate sua disceret, quae ad altitudinem sancti non pertineret.