monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 23
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXII <<<     >>> QUAESTIO XXIV

QUAESTIO XXIII SHOW APPARATUS

1 Cum Dominus in Evangelio de seipso dicat: «Ego ex Deo processi et veni;» et de Spiritu sancto dicatur: «Spiritus, qui a Patre procedit,» inter processionem Filii et processionem Spiritus sancti, quae differentia est, ut ille dicatur Filius, quod dici non debet, nec recte dici potest Spiritus sanctus?
2 Inter generationem Filii et processionem Spiritus sancti quae distinctio, cum utraque ex parte fit?
3 SOLUTIO
4 Pater meus, potestas est. Et ego sonans Verbum suum, ab eo processi, quando omnes creaturas per me creavit: et Spiritus sanctus ab ipso, scilicet Patre meo, processit; quoniam ego in uterum Virginis, cuius caro serpentina deceptione vulnerata non est, descendebam, et humanitatem ex ipsa, de eodem Spiritu sancto conceptam, indui.
5 Igneus enim Spiritus sanctus, qui ignea vita et vera accensio et aequalis vita in aeternitate est, et per quem omnes formae quae per Filium Dei formatae sunt, invisibiliter moventur; in virginem, quae creatura est, a patre processit: uterumque illius igne suo ita accendebat, ut ipsa per eum impraegnata, Verbum Dei (per quod omnes creaturae factae sunt) sine carnali patre genuerit.
6 Sicut enim forma hominis videtur, et anima eius carnalibus oculis videri non potest, et tamen in duabus naturis unus homo est; sic Filius Dei, qui in utero Virginis de Spiritu sancto conceptus, homo factus est, in humanitate sua ab omni carne videbatur, et in deitate sua invisibilis est, et etiam in duabus naturis, scilicet humanitatis et deitatis suae, unus Deus existit.