monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 22
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXI <<<     >>> QUAESTIO XXIII

QUAESTIO XXII

1 Cum novae animae de nihilo noviter creatae, providentia Creatoris, in uteris matrum corpusculis parvulorum infundi credantur, qua ratione originalis peccati maculam contrahunt, et qua iustitia puniuntur?
2 SOLUTIO Sicut vas figuli, quod veneno perfusum est, omnia quae in illud mittuntur, cum periculo immunditiae inficit: sic omnis caro hominum, per carnem primi hominis commaculata et infecta existit, nisi per mundam carnem Filii Dei, quam ex Maria Virgine induit, in baptismo et poenitentia mundetur. Anima enim ex forma, quam Deus in utero matris ad hoc format, ut spiraculum vitae ad hoc mittat, per consilium serpentis, quo primus homo deceptus est, peccati maculam, pro qua punitur, sibi contrahit, quae per antiquum consilium sanctae divinitatis in Filio Dei per fidem et baptismum abluitur.
3 Qui autem cum fide et baptismo carnalia desideria omni studio perfecerit, et ad hoc poenitentiam non agit, ille cum his (qui per Christum redempti non sunt) in perditione manebit.