1 | Quid est quod de Domino scriptum est: «Et accesserunt angeli, et ministrabant ei? » In quo ministraverunt, vel quale ministerium exhibuerunt ei? |
2 | SOLUTIO |
3 | Cum diabolus se a Christo ita separatum cognovit, ut nulla suggestione eum tangere posset, tunc eum reliquit, et ab eo fugiebat, ut homo ab inimico suo, a quo occidi timet, fugit; et mox angeli in laudibus miraculorum sanctae divinitatis sonabant, quoniam humanitas, quae in protoplastis devicta fuerat in paradiso, in Christo homine, omnia diaboli tentamenta victoriose superavit, et ita ipsi uni, quem Deum et hominem esse sciebant, ministrabant. |