monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 20
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XIX <<<     >>> QUAESTIO XXI

QUAESTIO XX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 A die resurrectionis usque ad diem ascensionis, quando Dominus inter discipulos non erat, ubi fuisse credendus est?
2 SOLUTIO
3 Deus qui per humanitatem suam apud nos visibiliter manendo, totam terram miraculis suis replevit, post resurrectionem suam per illos quadraginta dies eadem humanitate sua, quam de Spiritu sancto conceptam ex Maria Virgine sibi assumpsit, omnia elementa, quae per praevaricationem primi hominis immunditiam contraxerant, mundavit.
4 Animae quoque sanctorum et salvandorum, quas multitudine angelorum comitatus cum victorioso vexillo potestatis suae captivas de inferno redemerat, in aere, ubi omnia sanctificavit secum manebant.