monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 19
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XVIII <<<     >>> QUAESTIO XX

QUAESTIO XIX SHOW APPARATUS

1 Quid est quod dicit: «Omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat? »
2 SOLUTIO
3 Omne peccatum quod homo cum sensualitate per volantem scientiam suam, diabolo suadente, in alium hominem operatur, diabolica arte agitur, quae discordiam inter homines, eos ad iram et odium incitando seminat; et ideo illud extra corpus est; qui autem in calore carnis suae cum incesto desiderio in venis et in medullis motus per fornicationem, se ipsum tandiu incitat et vulnerat, quousque fessus fuerit, ille in corpus suum peccat.